Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Nadasd generalem equitatus, tametsi in militum affectu et praecipui nominis a felicitate rerum bellicarum, in castra proficisci et exercitui praeponi non sustinerent, ipse autem id peteret, medio quoque fratris sui cancellarii Hungariae, in similibus belli occasionibus ob politicum regni Hungariae statum necessarii, adeoque obligandi, ne cancellarius disgustetur, et praeconceptae opinioni de virtute generalis Nadasd satisfiat, ipseque generalis aquiescat, Batthyanius ad obsequendum imperatori et ministerio per banatus resignationem locum dedit Nadasdio, taliterque resignatio sua ex uno aulae famulandi studio evenit. Opinionem hanc meam fundare videntur: Jam quid de banatu Caroli Batthyan sentiendum?
(Quae opinio fuerit de banatu Caroli Batthyan?)
Eo muneri defuncto, ut fieri assolet, varii fuere sermones variaeque crises, prouti videlicet quisque vel penetrat vel affectus fuit. Accusabatur, sub eo amissa esse confinia banalia; tantorum violata privilegia; oneratam fuisse plebem majori contributione et viarum reparationibus; primae fuisse informationis; gubernasse per consiliarium Koller, notitiam patriae non habentem; per commissionem superioris anni praejudicari sivisse multum praerogativis nobilium; in dissensiones confusionesque tantas regnum praecipitatum esse et, dum juvare debuisset, deseruisse; in diaeta anni 1751. comitatus inferioris Sclavoniae, tot regni impensis postliminio restitutos, dicationi diaetali permisisse cum sessione propria; ut taceam, quae particulares personas respiciebant, e quorum numero et ego essem, utpote illius facilitate praepositura carens et in processum deductus. Laudabatur, quod et ipse in sua ad status expressit epistola, ab incorporatis regno inferioris Sclavoniae comitatibus, a regulatis confiniis, a Petrinae e generalatu Varasdinensi exemptione.
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Annuae 1748-1767,versio electronica, Verborum 244601, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.