Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Additamenta ad Annuas, versio electronica, Verborum 17030, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann-add.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
capituli jura tueretur, et quod militares praeamaret. Oeconomiae
Franciscus Thauszy episcopus Zagrabiensis ejusque gesta.
Thausziorum obscura ignotaque in Croatia ac Sclavonia de sui origine est familia, et umdenam ad Carlostadienses partes advenerit, ignotum. Certe episcopus iste 1751. in Croatiam quosdam hujus agnominis duxit; quod armales litteras habuisset et illum pro cognato recognovit, Ivanichii provisorem fecit, hujusque filiam Rosaliam comiti Josepho Keglevich collocavit. Fuit etiam Jesuita Thausz, quem suum cognatum dicebat episcopus. Undecunque ergo eorum origo sit, Wolffgangus Thauszy in parochia sub Lipnik primus innotuit. Fuit is in Transcolapianis partibus conscriptor, tum judlium, demum et vicecomes. Uxores plures habuit. Prima fuit nata Krisanich, ex qua natus est praefatus episcopus Franciscus anno 1698. die 25. Martii. Item Nicolaus Sigismundus, modo archidiaconus Bexin et canonicus Zagrabiensis. Alia quaedam Germana, ex qua natus Josephus, nunc parochus ad sanctum Joannem in Novavilla, cantor et canonicus Chasmensis. Tertia Orehocziana, ex qua filiam habuit, nuptam domino Peharnik, quorum filia moderno domino Sikuten Josepho uxor est. Caeterum quia Krisanichii filiarum altera Cholnichiis fuisset locata, ex qua modernus Bosnensis episcopus Josephus Chiolnich descenderet, ideo hi duo, episcopus Zagrabiensis videlicet et Bosnensis, duarum sororum sunt filii. Tertia Krisanichiana Milassinio nupserat, sed haec ob mariticidium sui ipsius fuit homicida. Praedictus episcopus, uti et caeteri sui fratres, Nicolaus ac Josephus, fuere ad clericorum cathedralis ecclesiae Zagrabiensis seminarium, vulgo alumnatum, a teneris mancipati, ac in eodem enutriti, et absolutis humanioribur scholis, Viennam missi. Franciscus quidem triennio pro vigente tunc more, sub patre Leopoldo Galler Jesuita philosophiae auditor fuit, et hanc sine gradibus consecutis absolvit 1716. Et quia profectus fuisset debilioris, Viennae remansit in collegio Croatico et biennio relictus fuit theologiae scholasticae auditor. Presbyther 1721. factus, a comite Joanne Francisco Chiculini primo parochiam sancti Dominici in Konschina obtinuit, ex eadem translatus per eundem comitem ad parochiam beatae virginis Mariae ad Sztenievecz. Ubi suis obsequiis, hospitalitate,
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1748, Zagreb]: Additamenta ad Annuas, versio electronica, Verborum 17030, ed. Tadija Smiciklas [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [krcelic-b-ann-add.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.