Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Grad Sibenik (1449) [1449]: Documenta de ecclesia Sibenicensi a. 1449, versio electronica, Verborum 1210, ed. Vincenzo Miagostovich [genus: prosa - acta officialia] [numerus verborum] [documenta-eccl-sibenic.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 55 --

M.CCCC.XLVIIII. Indictione XII. Die Dominico penultimo mensis Martij.

Cum die XXIII dicti mensis Martij in Generali Consilio Nobilium Sibenicensium posita ballotata et capta fuerit quedam pars super provisione pecuniarum pro fabrica Ecclesie Cathedralis Sancti Jacobi de Sibenico reciperandarum et exigendarum conditione quod contenta in ipsa parte locum habeant in quantum Rv:mus Dominus Episcopus Sibenicensis cum clero suo contribuerit in dictam fabricam ducatos centum omni anno ad annos novem, aliter vero non, prout in ipsa parte plenius continetur; ideo in predicto Generali Consilio capta fuit pars sive additio ipsius partis, tenoris infra scriptis, videlicet : Quod Rv:mus Dominus Episcopus Sibenicensis cum suo clero habeat terminum ad respondendum et deliberandum, ac respondisse et deliberasse super parte capta super predictis amodo usque per totum mensem Madij proxime futuri, quo termine elapso respondeant et deliberent dictus Rv:mus Dominus Episcopus et suus clerus quoquo modo ipsi voluerint, tamen annue promissione facte per cives Sibenici sint casse et nulle, nulliusque valoris et momenti, et ponatur ista pars in copia sub parte suprascripta capta die 23 martij instantis.

Die XXV Julij M.CCCC.XLVIIII. in festo sancti Jacobi Apostoli.

Convocato et congregato generali Consilio Nobilium civium civitatis Sibenici in sala inferiori palatij Comitatus Sibenicensis more solito, de mandato et licentia Magnifici viri domini Christofori Marcello pro Illustrissimo Ducali Dominio Venetiarum et

Vade retro

Vade porro


Grad Sibenik (1449) [1449]: Documenta de ecclesia Sibenicensi a. 1449, versio electronica, Verborum 1210, ed. Vincenzo Miagostovich [genus: prosa - acta officialia] [numerus verborum] [documenta-eccl-sibenic.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.