Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 21 --

elegos, odas, epigrammata hymnosque cum heroicis carminibus ad veterum poetarum elegantiam atque nitorem scriptis, continet illudque manuscriptum in privatis bibliothecis Ragusii reperitur. Item in Vaticana bibliotheca Romae codex servatur, in quo varia eius opera. Ex eodem codice iussu Stephani Gradii, primarii eius bibliothecae custodis, exscripta fuit oratio, quam Cervinus habuit in funere Michaelis Zamagnii, Ragusinae reipublicae rectoris, cuius initium: Etsi mihi durum atque laboriosum videbatur rectoris nostri hodierna 11 die defuncti in tanta temporis angustia laudationem suscipere... Eius exemplar in Adversariis meis exstat, cum perscripta eiusdem Gradii testificatione, quam hic subiicere operae pretium duxi: Oratio Aelii Lampridii Cervarii in funere Michae Zamagnii in rectoratu supremo reipublicae Ragusinae magistratu defuncti. Etsi etc. Excerpta ex codice bibliothecae Vaticanae sub numero 2939 pag. 113. per me Thomam de Tuliis eiusdem bibliothecae scriptorem de mense novembris 1682 de mandato illustrissimi et reverendissimi domini abbatis Stephani Gradii, primi eiusdem bibliothecae custodis. Ita est, ego Stephanus Gradius, primus bibliothecae Vaticanae custos, propria manu subscripsi et meo sigillo munivi hac die 28 novembris 1682. Haec oratio habita fuit ante annos prope ducentos, quo tempore author eius floruit, ut liquet ex aliis eius orationibus caeterisque scripturis, quae in libro, unde haec extracta fuit, continentur. Qua autem ex causa, quo tempore, quove authore codex ipse in Vaticana bibliotheca repositus fuerit, omnino ignoramus; ex eo tamen, si probe res perpendatur, nonnihil laudis authori accedit, cuius scriptis ibi locus datus est, ubi nihil, nisi emendate et ad lucernam, ut aiunt, elucubratum reponi solet. Utinam porro erudito alicui viro et de politioribus litteris bene merendi studioso in mentem tandem aliquando veniat haec elegantissima Aelii opera e tenebris in lucem proferre typisque edenda curare, quod ipse profecto, si mihi copia fieret, libenter facerem. Ita enim de republica litteraria facili negotio bene mererer, cum et authoris laudi et legentium utilitati non maximo labore quammaxime consulerem.

XII. At vero Cervinus, quemadmodum caeteri omnes docti et de aliquo nomine viri, aemulos habuit censores, aristarchos, momos, qui maxime 12 famam eius et nominis amplitudinem minuere conabantur. Id cum ex elegia In detractorem, tum ex epitaphio, quod sibi ipse ponendum scripsit, palam ostenditur, quod huiusmodi est:
Aelius obscuro tacitus tegor ecce recessu,
Nunc de me saltem, livor acerbe, sile.

Vade retro

Vade porro


Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.