Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
nasci contigisset, quando more hominum comparatum est, ut veteres scriptores novis semper anteponantur, ipse profecto cum antiquis vatibus passim legeretur, tanta est ejus in rebus, quas decantat, eruditio et ea carminis sublimitas.
Hic loci non omnino praeter propositum oblata mihi occasione admonendum duxi lectorem: Michaelem Bonbardi Societatis Iesu in Topographia magni regni Hungariae nonnihil [ERROR: no reftable :]Part. 2 cap. un. segm. 3 num. 1. aberrasse in designanda Palladii Fusci aetate; ait enim illum circa salutis annum MCCCCXLV florentem de ora Illyrici libros duos edidisse; constat autem ex eius verbis iam relatis Fuscum scripsisse tunc, cum Cervinus iam poeta ad summam nominis amplitudinem pervenerat et in omnium ore versabatur, quod ante initium XVI, vel finem XV seculi contingere haud poterat, uti ex die eius natali rerumque gestarum serie mox describenda satis clarum est et manifestum. Id etiam imprudenti excidit, Ioannem nempe Lucium notis illustrasse Palladii opusculum; verum enim est Lucio curante typis illud editum, sed nullas plane illi Lucius adnotationes addidit. Ut autem ad Aelium revertamur, iam satis profecto apparet, quo in loco apud summos viros esset et quam longe lateque nominis eius fama vagaretur et floreret. Sed nemo, quod sciam, doctissimi viri res gestas et unde summas hasce promeritus est laudes litteris mandavit. Id ego consultis publicis tabulis eiusque lucubrationibus, quascunque ad manus habere potui, expensis praestare utcunque summique viri res gestas paucis, cum plura non suppetant monumenta, describere proposui.
Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.