Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

ea laude eximii fuerunt, nomina huc retuli, neque enim omnes novi, eos praesertim, qui monumentis a temporum iniuria vindicatis antiquiores sunt, cum nemo plane eorum memoriam serae posteritati commendaverit page et vix sequioris aetatis tabulae aliquae supersint, unde aliquorum nomina tantummodo, paucorum gesta, quae in hunc commentarium referrem, mihi licuit dignoscere. Caeterum, qui neglecti a nobis fuere, si humanarum rerum sensus aliquis in mortuis inesset, non recte succenserent nobis, cum id culpa nostra minime evenerit, qui nulli labori pepercimus, ut quorum res gestas vetustate sive hominum negligentia obliteratas ignorare contigit, eorum saltem nomina dignosceremus. Et sane laudare non potui, quos ne natos quidem noverim, aut licet ex nomine notos, albi an atri fuerint, ignoraverim? Quamquam, ut verum fatear, neque ii, quos laudavimus, aliquid commodi ex laudatione nostra neque ii, quos negleximus, damni aliquid ex silentio nostro referre videantur. Etenim illud mihi ingenium est (quod non sine pudore profiteri cogor, ut ingenue dicam, quod res est), ea styli ratio, ut obscurare potius quam illustrare illustrium virorum memoriam possim. Utinam vero felicioribus ingeniis et qui erudito magis ac eloquenti calamo utantur, is deinceps animus sit, ut eorum, quos commendavimus, laudes pro dignitate celebrare nomenque monumentis aeternum duraturis mandare velint idque tandem praestent, quod nos praestare optavimus.

VII. Verum nonnulli, quorum, si uspiam alibi, ingens numerus est Ragusii, qui censoria virga in aliorum scripta temere inquirere et iure suo ac arbitrio, quasi ex sacra tripode pronunciare solent, cum ipsi nec laudanda, nec vituperanda scripserint, nec Aristarchi alicuius censuram vereantur, supervacaneum huiusmodi laborem nostrum censebunt et commentarii huiusce argumentum leve nimis frigidumque. Equidem qui sunt viri isti, submurmurare mihi page videntur, et quotus eorum numerus, qui lucubrationibus editis immortale sibi nomen pepererunt, ut ex eorum nominibus scriptisque integrae etiam bibliothecae instrui possint? Hi nempe sunt morosi illi censores (novi enim gentis nostrae indolem), qui praeter Sibillae folium vix scriptum aliquod laude dignum ducunt. Hi certe praeter Demostenem ac Tullium inter oratores vix alicui locum merito dari paterentur, in poetis praeter Virgilium ac Nasonem vix quemquam numerarent, in philosophorum numero praeter Platonem aut Aristotelem aegre alium quempiam reponerent; Aquinas et Scotus soli forte ipsis iudicibus theologorum nomen merito referunt, et post Sallustium ac Livium non facile aliquem inter historiographos recenserent adeoque vix alicui ex iis, quos in

Vade retro

Vade porro


Crijevic, Serafin Marija (1686-1759) [1740, Dubrovnik]: Bibliotheca Ragusina, loci selecti, versio electronica, Verborum 6633, ed. Stjepan Krasic [genus: prosa oratio - historia litteraria; prosa oratio - lexicon; prosa oratio - prosopographia; prosa oratio - commentarius] [numerus verborum] [crijevic-s-biblioth.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.