Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1735, San Vitale apud Bononiam; Bononia]: Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica, Verborum 3852, ed. Teodora Shek [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [krcelic-b-epist-1735.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 50 --

Novalia haec sunt his in terris. omnia carissimo et altissimo precio sunt. Tempora sunt misera, homines valde infirmi, milites copiosi, qui, uti ex ipsis intellexi, ibunt ad statum Florentinum sub aprilis initium, ibidemque Gallos et Hyspanos praestolabuntur. Pax enim rupta est, copiosissimique Livorno veniunt Hyspani, sed, quo tendunt, nihil certum. Intelleximus, quod vestis Lotharingi, qua ad aulam imperatoris ut sponsus accessit, precium ducentorum sexaginta millium aequarit, neque minori aestimata sit vestis alia, quam serenissimae archiduci miserat, sed num verum datur praecisio in substituto phantasmate. Gabellae et daciae acreverunt ad tres paulos a curru et hoc ab omnibus solvi debet, etiam a nobis et aliis privilegiatis. Pasquille hoc jucundum exiit. Pinxerunt imperatorem in forma DEI et pontificem in forma S. Petri. Petit caesar ex pontifice: "Tu quis es?". Reponit ille: "Ego sum pastor bonus." Tum caesar: "Pasces ergo oves meas."

De reverendissimo m domino rectore nostro desperatum erat, jamque animam agere 2da martii videbatur, sed DEI ope et misericordia modicum convaluerat, sed iterum male valet. DEUS det illi salutem et vitam longaevam. Ego et reliqui omnes bene valemus. Quod dum Tibi precor, tum etiam haec felicissime ut resurgentis Domini festa in omni prosperitate et incolumitate quam diutissime transigas apprecor. tandem me tibi affectui et amori commendo, obsecrans Te, drago srce moje, ut Te amantem redamas. Recorderis velim cordis illius, quod mihi hic anno superiori pro Te reliquisti, et rogo Te, pro me DEUM ores. Sum enim

servus fidelis et perpetuus Balthasar Adam Kerchelich. m.p. Actum Bononiae die 13. martii 1736.
[Adresa:] All'illustrissimo signore signore e padron mio colendissimo il signore Matthia Nicolo Messich etc. etc. signore e padron mio molto riveritissimo, colendissimo. Per Veneziam Zagabriae.
3. Bologna, 9. travnja 1736. (nema u HAZU, prepisano iz Matija Mesić, "Korespondencija Krčelićeva i nješto gradje iz njegove velike pravde," Starine JAZU, 8.(1876.): 105.-7.) Perillustris ac generose domine, frater mihi semper amantissime, collendissime, cordialissime!

Exhilaverit me suus ad me datus (erat enim plenus amicis affectibus) graciosissimus chirographus, in qua felicissima mihi resurgentis Domini festa praecabatur. Haec ego etiam in mutuis amicisque suspiriis fausta fortunatissimaque vicissim aprecor, exopto ac voveo, oblatisque precibus meas indignas licet adjungam, omnem e voto successum dilectissimo domino fratri exoptans.

Ea, quae a reverendissimo domino rectore sibi mitti postulaverat, mea manu composita et ligata omnia tradidi fratri Josepho Hadrovich, eundem obsecrando, ut ea fidelissime custodita domino fratri consignet. Non innanis etiam fuit sua apud me postulatio, neque vacuam esse passus sum, propter summam illam, quae nos inter intercedit vel ab ipsis incunabulis amicitiam maximamque necessitudinem, tum etiam propter literas ipsas, quas, si unquam, modo certo efficacissimas ad me perscripserat, ut librum illum et port de spagna ad unum galerum domino fratri relegarem. Lubens mandatis parui, et eo lubentius, quod domino fratri meum affectum et amorem ac serviendi promptitudinem demonstrare possim.

Proinde phisognomistam illum involutum ac signatum dedi domino Hadrovich, ut ad dominum fratrem possit pervenire facilius. Nam fortassis eidem aut acciperetur ab aliquo, aut curiosius lectus detineretur, hinc, ne quidquam intervenire possit, hac opera usus. Pro eo alium collegio librum adscripsi, nempe librum theologicum patris Banez, qui plus utilitatis et emolumenti legentibus feret. Hunc autem librum, quem accipiet, rogo bene custodiat, ut et ego aliquando rediens eo simul cum domino fratre uti possim. Neque eum a quocunque legi patiatur, nam nonnisi a sapiente et prudente legendus est, praecipue autem in materia illa, quam scribit fol. 308, de qua loqui pudet (pudenda sunt enim), sciri tamen a viro bono possunt, hinc, ut ajunt, lacerare dictam paginam volui, sed, ne scientia etiam eorum dominum fratrem privem, omisi, sed, ut scripsi, propter ea maxime involvi, ne a minus conscientiae amante lecta ei noceant. Port di spagna etiam emi a domino Mazza.

Ex affectu etiam particulari per eundem dominum descendentem exmitto domino fratri strophia duo nigra et ordinaria, quibus hic utimur, pro quibus unico amore et sincero affectu mihi satisfactum est, neque quidquam aliud volo pro iis, quam ut me tamquam suum et dehinc amet constantissime. Rogo veniam, quod pulchrioribus affectum meum contestare non potuerim, et oro te, non respicias munus, sed munerantis affectum, non strophia, sed tuum dilectum, qui majora tibi lubens praestitisset, nego kajti suhi beteg je mi dobila moja mošnja, zato imaj me izpričanoga. I da bi ne bil vnoga druga pokupil za druge, koji me jako jesu prosili, bil bi Ti več kaj to poslal, sed quod aufertur, non differtur. Cechinos, quos mihi dominus frater per reverendissimum dominum novum rectorem mittet, uis litteris involvat et alicui (si non ipsi novo rectori) committat, nam non vellem, ut eos domino reverendissimo avunculo meo Ztipanich daret (sub rosa et arcane Tibi revelo, quare) quia anno superiori, quod aliquibus aliqua miseram et res meas dederim, pessime contentabatur, uti mihi nunciavit per Aloisium Szudinich, et praecipue de rokolor, kojega sem bil tebi 3 moje posudil, zato ne demus hominibus occasionem aliquo alio modo, quam per manus ejus eos mihi promovebit. Et de his hactenus.

Modo quidem finire deberem, sed quia reverendissimus dominus rector in litteris suis scribit, quod ex meis novalia accepturus sis, ideo ex multis haec ut veriora et certa referre volui. Militia haec, quae hoc hiberno hic permanserat ad Florentias se recipiet, ibidem ulteriorem dispositionem praestolatura. Romae transtiberinus populus rebellavit tumultusque maximos cum Hyspanis excitavit. Causa jurgiorum ignoratur, sed ideo creditur, quia plurimos homines Hyspani clam abduxerunt, hinc ad cardinalis Aquaviva palatium suposuerunt unum plenam cistam lapidibus cum inscriptione aliqua, quae incendium illi minatur. Idem fecerunt nepoti pontificis cardinali Corsini. Ad palatium autem principis Farnessi irruerunt illudque conxerunt (nam in eo Hyspani accolunt), sclopis etiam ex officinis aliquot vi acceptis se ad pratum unum collocarunt continuo clamantes Che viva l'Imperadore. Tumultus hos ut sedaret mature sua sanctitas Barberini cardinalis accessit, sed a flente et suspirante discessit iterum. Rei eventus et exitus ignoratur. Galli etiam insequendo suos profugos in Tuschana in monasterio aliquo patrum Minoritarum plurimas insolentias fecerunt, nam rejectis omnibus religiosis quidquid in conventu fuit acceperunt, eosque in uno cubiculo occluserunt. Hoc autem factum ideo, quod in eodem conventu inventi sint duo eorum profugae. Intelleximus etiam a patre Treffner Societatis Jesu presbytero hic capellano militiae Lotharingi, quod Lutherani in Imperio seditiones et bellum clandestinum excitent, et hoc fine, ut regis Prussiae filius acatolicus Imperium Romanum consequi possit. Atque haec sunt, quae melioris notae sunt, alia enim, licet plurima sint, haud credi possunt propter genia benenota Italorum, qui plurima fingere consueverunt. Tempora habemus bona, speratur fertilis futurus annus.

Atque his ego me charissimo domino fratro commendo supplicans denuo, quod etiam toties et saepius petii, ut amantem se redamet, sitque meus sicut ego suus sum etiam post mortem. Rogo in precibus suis mei aliquando reminiscatur, sitque mecum confidentissimus, nam si haec non fuerint, amicitia ruit – est enim amicus alter ego.

Z bogom dragi, dragi, predragi moj Mikica, moje srce, pišče, golubek, denique drago moje. Ne zameri mi, kaj ti tak confidenter pišem, i ako zameriš, amicus nesi. Rogo illico mihi rescribat, num omnia acceperit et num ad contentum saepiusque faciat me gaudere suis litteris, cum praesentes esse non possimus. Novine. Vi ste od mene srečneji ar imate Mazarinia, meni ga je pako ovo leto nekoji Rimljanin odnesel.

Actum Bononiae die 9. aprilis 1736. Constans, fidelis, perpetuus frater, amicus, servus Balthasar Adam Kerchelich claviger bibliothecae, praefectus studiorum et collegii, Tuus servus.
4. Bologna, 29. svibnja 1736., XV 25/B V 95.

Vade retro

Vade porro


Krcelic, Baltazar Adam (1715-1778) [1735, San Vitale apud Bononiam; Bononia]: Epistolae ad amicum Matthiam Nicolaum Mesich (1735-1737), versio electronica, Verborum 3852, ed. Teodora Shek [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [krcelic-b-epist-1735.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.