Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1717]: Eugenii a Sabaudia... epinicium, versio electronica, versus 984, verborum 8618, ed. Duro Korbler [genus: poesis - epica; paratextus prosaici] [numerus verborum] [djurdjev-i-epinicium.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 33 --
„Vincere Borbonidem, atque uno turbine fusos
480 „Tam propere innumeris Gallos spoliasse triumphis.
„Dic, rogo, Diue comes; maiorem Heroa tulisse,
„Aut latura unquam putor Austria?" Subdidit ille:
section
„Quae nunc Caesareo felix in culmine regnat
„Sola patrem soboles Leopoldum uincet: ab illo
485 „Virtute, et meritis, me iudice, uincimur omnes.
„Vera loquor : neque enim seu ueri nescius error,
„Seu fallens corrumpit amor praeconia Diuum.
„Quin has ipsa etiam uitasque, animasque caducae
„Materiae uacuas, et apertâ in luce patentes
490 „Perspice; namque omni Leopoldum in Caesare cernes
„Partitum exemplo, uirtutumque aurea dona
„Diuisa in reliquis, in se collecta tenentem.
„Illic arcanae pietatis, amoribus unde
„Afflari tua corda uides; diuina Rodulfum
495 „Sors habet: ast alibi donanda ad munera uelox
„Maxmiliane nites: sedes capit ilia sagacem
„Albertum : unde uapor nimis igneus exit, et ima
„Viscera spectantum bellacibus incitat auris;
„Stat Carolus terror Libyae, et Carthagine [73] uictâ
500 „Haeres Scipiadum. Sed cur, quem Roma ueretur,
„Comparo Romulidis? Vnum Roma inclyta quondam,
„At geminos rexit Caroli uigilantia mundos.
„Singula quid referam? Quosdam constantia tollit,
„Quosdam iuris amor: clementior eminet alter,
505 „Alter prouidior; Leopoldus at omnia: et ingens
„Crescit adhuc cumulus; Carolum quippe edidit Orbi,
„Qui tantum poterit titulis superare parentem.
„Nunc age laxa animos, et amantibus imbibe fibris
„(Nam sic fata iubent) spirantia Numine multo
510 „Ingenia egregiae Prolis: te simplice Diuûm
„Indole fecunda, Caelumque medullitus hauri;
„Qualiter igniferos aduerso obnoxia Fratri
„Luna bibit radios, Phoeboue simillima nubes,
„Cum micat ambiguum terris sparsura nitorem.
515 „Nec mora : sic haustos caelesti ab origine sensus
„Transfunde in Carolum; non ut uirtutis egentem,
499. Lybię... Cartagine.
Durdevic, Ignjat (1675-1737) [1717]: Eugenii a Sabaudia... epinicium, versio electronica, versus 984, verborum 8618, ed. Duro Korbler [genus: poesis - epica; paratextus prosaici] [numerus verborum] [djurdjev-i-epinicium.xml].
|