Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Matijasevic Karamaneo, Antun (1658-1721) [1716]: Ferocia Turcarum per Christianos Compressa, versio electronica, 262 versus, verborum 1629, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - carmen; poesis - epica] [numerus verborum] [matiasev-caraman-ferocia.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- f86 --


Et si forte potis, promptis ad praelia Gallis.
Vtpote proximior iam ventis usa secundis
Auxerat adventu Venatas Romana carinas,
Et classis Melitaea suo: quae corpus in unum
Vt coiere rates, magno coepere timori
Esse Scythis, quem Fama celer vehementer adauxit.
Commotis etenim vicinos Chaonas alis
Terruit, et celsae Buthroti protinus omnes
Introgressa domos, coepit vulgare Getarum
Sub Jove Pannonico spumantes sanguine rivos,
Et simul aggestos ingentis stragis acervos.
Addidit his, dici iam Temesvaria capta
In Germanorum firmis iam manibus esse,
Atque iugum didicisse pati, conterrita postquam
Propugnatorum strages, et funera vidit.
Obniti vis nulla potest his bellica Thracum,
Quin teneant Albae quamprimum moenia Graecae,
Et tota belli Buthroto mole propinquent.
His cum complesset pavidos sermonibus aures,
Bistoniis in classe metum factura maniplis,
Praepetibus pennis celsa non segniter urbe
Exiit, et sparsas vicina per aequora naves
Pervasit, totumque loquax conterruit agmen.
Pannonicam siquidem non solum turbida cladem
Dixit, et Eugenii victricia Principis arma
Excidio ventura manûs, quae nobilis ausa
Obsidione fuit Corcyrae claudere muros:
Sed citò postremis naves ex partibus orbis
Affore, Threicias aequent quae mole carinas,
Bellacique globos superent virtute Scytharum.

Vade retro

Vade porro


Matijasevic Karamaneo, Antun (1658-1721) [1716]: Ferocia Turcarum per Christianos Compressa, versio electronica, 262 versus, verborum 1629, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - carmen; poesis - epica] [numerus verborum] [matiasev-caraman-ferocia.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.