Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vitez od Sredne, Ivan (c. 1405-1472) [1448, Servia; Segedinum]: Epistolae duo a. 1448, versio electronica, Verborum 1682, ed. Gyorgy Fejer [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vitez-i-epist-1448.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 128 --

ut in vigilia festi nativitatis Domini ad hunc locum in medium Dominorum Praelatorum et Baronum, ac Procerum regni Hungariae in eo ipso loco congregatorum venire potuerimus. Inter quos auctore Domino, quod notissime magnum restaurandae fortunae spem tribuit, rectam concordiam ac unionem et caeteras regni res integras reperimus, praesertim vero animos ex hac suscepta clade irritatos magis, quam fractos. Vnde illico nobis mandata provisio fuit ad reassumendam fidei, patriaeque defensionem. Itaque consensimus ultro, restituimusque e vestigio navare operam, curamque, ne longa aut diuturna fiat hostibus quies, ex nostra clade quaesita. Revera non quiescemus et nos, comite vita, donec vel vindictam vel mortem ex eo hoste referre datum fuerit. Quamobrem dilectionem tuam attente requirimus, quatenus et Tu in rebus tibi commendatis agas, uti rectius et efficacius potes. Specialiter vide, si sperare solum et non habere illinc subsidia liceat. Jamiam zelus, si quis est, ad defensionem afflictae satis fidei nostrae, tibi facile apparere poterit, praesertim si Principum illorum conatus ex hoc adverso principio ad ultionem magis, quam ad defectionem ferri conspexeris. Tu vero, quidquid dicatur, apud alios, ex casu isto in nullo despera, nam ampliorem hostes cruorem pro occupanda quam nos pro recuperanda adhuc Macedonia dedimus. Cura solum, ut bono tempore responsa exigas, de quibus suo ordine, sed et de omni statu tuo nos celeriter avisare non postponas, redditurus nobis largam consolationis vicem, si hoc; quod summe optamus, maturasse videberis. Sanctissimo Domino nostro et Sacro Collegio nos recommissos facias, certificando rem nostram minoris esse periculi, quam famae.

Vale.

Vade retro

Vade porro


Vitez od Sredne, Ivan (c. 1405-1472) [1448, Servia; Segedinum]: Epistolae duo a. 1448, versio electronica, Verborum 1682, ed. Gyorgy Fejer [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [vitez-i-epist-1448.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.