Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1703]: Plorantis Croatiae saecula duo, versio electronica, 2815 versus, verborum 19809 [genus: poesis - epica; poesis - elegia; paratextus prosaici] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-plorantis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 92 --


Maxima conditio semper in ense fuit.
Oscula dilectis mea servabantur amicis:
Credebam, scelus est, prostituisse sacrum.
Sed quia sic voluit Deus, et Rex mandat: utrique
Paret, Amice vides, obsequiosa fides.
Scilicet in Coelis cùm regnet Jupiter altus:
In terris Caesar jura suprema tenet.
Tanta pii tamen est clementia Caesaris; hosti
Ut victo vitam victor opesque sinat.
Hinc noscat, si qua, Thrax, relligione tenetur,
Quicquid habet, debet Caesari id omne meo.
At ne posteritas, hoc me fecisse timore,
Aut facili quadam de ratione, putet:
Tu mihi testis eris; quo robore polleo, quaque
Mente: mihi quòd Thrax non metuendus erat.
Nosti etenim populum fortem simul atque fidelem:
Hosti et amicitiae pro ratione datum.
Cedere tot terras: medium, inquam, cedere regnum:
Res vicino esset cedere dura bono.
Namque aliunde meos, undis obnoxia et auris
Damnosis, natos parva coarctat humus.
Das hosti Turim sub Castaneapolis arce:
Non doleo; Turca est aedificata manu.
Dubiciam cedis, famosi nominis arcem:
Et Jesenovacii lignea castra loci.
Haec mihi cor aliquo tangunt, Ferdnande, dolore:
Hìc mea sunt summo sacra peracta Deo.
Nec me tanta movet concessae cura Gradiscae:
Apparent veteris vix ibi signa loci.
Pinguia Sirmiaci didicerunt oppida ruris,
Adversas omni tempore ferre vices.

Vade retro

Vade porro


Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1703]: Plorantis Croatiae saecula duo, versio electronica, 2815 versus, verborum 19809 [genus: poesis - epica; poesis - elegia; paratextus prosaici] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-plorantis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.