Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1703]: Plorantis Croatiae saecula duo, versio electronica, 2815 versus, verborum 19809 [genus: poesis - epica; poesis - elegia; paratextus prosaici] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-plorantis.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 76 --


Vergebat: quando septrum Banale gerendum
Regalesque vices capit Erdoeodius, ipse
Proregum soboles, constans fideique probatae
In Patriam et Regem, visurus magna revolvi
Tempora sub paucis annis, aliamque figuram
Multarum rerum. Mentis sic ordo supernae est;
Tempora quòd desint aliis, aliique supersint
Temporibus. ceu fert, pariter rapit, omnia tempus. [ERROR: no reftable :]1681.
Sopronii (priùs urbs fuit haec Scarabantia dicta)
Conventus Regni summus celebratur. in illo
Eleonorę humeris Augustae sacra Corona
Imponitur, toto ter fausta precante Senatu.
Toekelius contrà Regni movet arma paraecus,
Ungaricae plebis Dux, Turco milite fultus
Feleki validum castrum capit: occupat urbem [ERROR: no reftable :]1682.
Kassoviam forti, circumque jacentia subdit
Oppida plura, manu: maternaque viscera ferro
Scrutatur, facibus patrias hostilibus aedes [ERROR: no reftable :]1683.
Urit: Regali à Turcis vulgatus honore.
Ipseque Turcorum Rex, Pacis conditione
Rupta, grande movet bellum, celsamque Viennam,
Caesaream sedem, violentis obsidet armis,
Oppugnatque ferus, ditissimaque oppida et aedes
Austriadum flammis foedat; sed numine fausto
Persolvit poenas: afflictus caede frequenti, [ERROR: no reftable :]1684.
Amittit Slavna mediam in tellure Veroçam: [ERROR: no reftable :]1686.
Excelsam, multo defensam sanguine Budam,
Regalis solii quondam splendore coruscam,
Milleque per vastam pagos atque oppida terram
Pannonidum Dacumque soli, quos saparat Ister. [ERROR: no reftable :]1687.
Ludvici cladem Mukaçino Caesar in argro

Vade retro

Vade porro


Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1703]: Plorantis Croatiae saecula duo, versio electronica, 2815 versus, verborum 19809 [genus: poesis - epica; poesis - elegia; paratextus prosaici] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-plorantis.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.