Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Dissertatio regni Croatiae, versio electronica, Verborum 780, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-diss.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 130 v --

ultra Cetinae provinciam versus Orientem Croatiae modernae limitum extensionem, attinet; Arcem ad Ostia Naronae positam, Matthias Ungariae Rex, ad annum 1487. tenebat et providebat; ut pateret ex eiusdem Regis litteris, per Advocatum Venetorum in Conventu Foroiuliensi, inter Ferdinandum Imperatorem et Rempublicam Venetorum instituto, allegatis, sub H.

Regnum vero Dalmatiae quibus terminis circumscribi deberet, nusquam invenio; quod in solo nomine Provinciae a Romanis ita appellatae contentum, a Croatiae Ungariaeque Regibus honoris gratia Regni Croatiae titulo (uti etiam Ramae et Serbiae) adiunctum est. In nullis namque vel Rex, vel Banus praecise Dalmatiae, memoriis hactenus repertus nominatur: Slavonicorum proprie et proprie Maritimorum abundante Banorum memoria.

Quare, in defectu meliorum de finibus Regni Dalmatiae probarum, Venetis (quibus, uti pro eodem praetenso Regno proba incumbit) solo eatenus

Vade retro

Vade porro


Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Dissertatio regni Croatiae, versio electronica, Verborum 780, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-diss.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.