Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Dissertatio regni Croatiae, versio electronica, Verborum 780, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-diss.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 129 v -- , iisdem limitibus Croatiam determinant; ut Castrum Regium Jajciae ad Croatiam modernam pertineat. Quod ipsum ex memorati Vladislavi Regis litteris luculenter constat; ubi idem Rex Ioanni Corvino Duci et Bano, Castellanorum de Rakonok, et Banorum de Jajcia insolentias, Slavoniae Regnicolis illatas, corrigere mandat, ut C. et Ladislavo de Canisa, itidem Bano; ne Regnicolas, Slavoniae Regni, contra dispositionem et Ordinationem Praelatorum et Banorum Regni eius ad exercituandum in Croatiam compellat; ut D. Item in litteris ad Status et Ordines eiusdem Regni Slavoniae, quibus sic ait; Qualiter vos, pro levandis praesentibus necessitatibus nostris, ac huius et illius Regni nostri pro subsidio, etc. et mox; pro istius et illius Regnorum nostrorum communi commodo et utilitate, et potissimum pro solutione Banorum illius Regni nostri et de Jajcia; ut E. Nec non in aliis ad eosdem suadens, ut ad castrum Jajciae, propediem per Turcos
Ritter Vitezovic, Pavao (1652–1713) [1700, Zagreb]: Dissertatio regni Croatiae, versio electronica, Verborum 780, ed. Zrinka Blazevic [genus: prosa oratio - historia] [numerus verborum] [vitezov-ritter-p-diss.xml].
|