Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646 - 1719) [1690, Rim]: Proseucticon de terraemotu, 300 versus, 1974 verborum, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica; poesis - carmen] [numerus verborum] [rogacic-b-proseuct.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 4 --


Cosmus magnanimum Heroum quam maximus Heros
Proferat egregias curas, et vota juvandi. 25
Fleverit extremo oceani se limite claudi
Vesanus juvenis, nec posse aperire triumphis
Quotquot Democriti sapientia cuderat orbes;
Hic contra sibi deesse locum, queriturque, creandis
Non quos invadat ferro, at quos vindicet auro 30
Defficientem operum naturam parcere, mundis.
Quod si, ceu perhibent sapientum pectora, primus
Naturam informem confusaque semina rerum
In speciem digessit Amor, rudibusque figuram
Concilians, dispersa ligans, male juncta resolvens, 35
Omnibus et formam reddens atque omnia Formae,
Jussit hanc rerum pulchram coalescere molem;
Qui tibi magnanimo, Princeps, sub pectore vivit
Ornandi meritos donis, inopesque fovendi,
Nec spatio finibus amor, neque fessus agendo, 40
Dignus erat certe naturam augere, Chaoque,
Si quis adhuc latet, eruere, et disponere mundum.
Verum age: nil opus est tam longe accersere magnis
Materiem meritis: adverso in littore surgit
(Quid loquor? Ah quondam, dum fata Deusque tulere, 45
Surgebat) maris Illiricas Epidaurus ad undas:
Urbs opibus, famaque ingens, contexere Pontum
Classibus, inque omnes commercia spargere gentes,
Nec minus ubertate soli, partuque virorum
Laeta, sui juris, nullique obnoxia sceptro. 50

Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646 - 1719) [1690, Rim]: Proseucticon de terraemotu, 300 versus, 1974 verborum, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica; poesis - carmen] [numerus verborum] [rogacic-b-proseuct.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.