Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646 - 1719) [1690, Rim]: Proseucticon de terraemotu, 300 versus, 1974 verborum, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica; poesis - carmen] [numerus verborum] [rogacic-b-proseuct.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 10 --


Altius in caelum ramis audacibus ire
Impetus est, perhibentque, semel confracta [cum fracta], tenacis
Naturae ingenio coalescere firmius ossa,
Haud secus, insano quae turbine concita nostras
Tempestas afflixit opes, majora nocendo 190
Incrementa dabit patriae, prostrataque virtus
Crescendi vires, animosque a funere ducet.
Haud novus hic ludus: vastatrix flamma novavit
Romuleas arces, meliorque e clade resurgens
Taedifero potuit Roma ignovisse Neroni. 195
Jamque ideo rursum generosam attollere frontem
Incipit absterso squallore Epidaurus, et ipsis
(Nil teret Fortuna loci) super alta ruinis
Mansuri Imperii, atque Urbis fundamina ponit.
Quod si nondum etiam veteris fastigia famae 200
Attigit, inque suum tarde consurgit honorem
Cosme, tuae quaeruntur opes. Tu attollere solus
Collapsam potis, et meliori reddere fato.
Praecessere quidem auxiliis Regnator Iberus
Et geminus, caelo majestas aemula, Clemens, 205
Lucaque non propria[e] tantum, sed quicquid ubique,
Libertatis amans, Venetique, potentia corda
Consiliis, decus Italiae tutelaque, Patres.
Sed supremum operi nimirum accedere culmen
Te sine fata vetant. Velut oppugnata perire 210
Pergama non poterant, vincenda in moenia donec
Herculeae remearet onus fatale pharetrae;

Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646 - 1719) [1690, Rim]: Proseucticon de terraemotu, 300 versus, 1974 verborum, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica; poesis - carmen] [numerus verborum] [rogacic-b-proseuct.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.