Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 23 --


In medios hominum supremus condidit Author:
Totque domi farctis opibus, sese vnde beatos
Fortunae hi vocitant pulli (si vera fatendum:
Si rem legitimâ rationis pendere lance
Cura sit) extruitur miseris aliena voluptas. 29
29. Non tamen hìc fallit, quae nostris obuia dictis
Luxus inops responsa paret: superesse fauentis
Plurima fortunae nimirum commoda, solis
Quae libentur heris: tum quòd sublimior illos
Hinc populi comitatur honos; tum splendida quòd res,
Externae supra decus et spectacula pompae,
Innumeris vitam quoque fructibus auget, amicum
Et quidquid genio, seu qualibet arte fouendis
Corporibus factum largè plenèque ministrat. 30
30. Vltima vt haec, veris aliena, refellere primùm
Aggrediar; nego vos, Croesi, iucundiùs, et vos
Darij, tempestiuos seu ducere somnos
Veste super Coam, tumidam seu mergere in aluum
Fercula regnorum pretijs extructa; secundo
Addita quàm pani messor lacrymosa trucidet
Allia, stramineoque cubet resupinus aceruo. 31
31. Nempe suum mensis genium non rara saporum
Scitamenta, vel externo procul Orbe petiti
Conciliant gustus: sed, quae vulgare videri
Nil patitur, syncera fames, stomachique valentis
Ignea vis, silici haud impar, chalybiue domando.
Haec adsint; tum me laganum, robustaque farra,
Et lardo saturae, fossorum prandia, betae
Plùs capiant, quàm sumen apri, quàm Phasidis ales
Vnicus aut .lato phoenix porrectus in auro.
Nec sua non ipsis hoc experientia monstrat
Regibus: vrbanae si fors operosa culinae,
Syluestri dum Marte feras, se seque fatigant,
Luxuries auidam longùm frustretur orexim.
Tunc etenim siccis, et inanibus obuius humor,
Mucidaque exiguae Cereris fragmenta, bubulcus
Quae rudis, haud paruum tali pro tempore munus,

Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.