Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 236 --
et solicitâ illorum acquirendorum cupidine continenter vrgeri.
Alexander Macedo exemplum, irrequietus ac maerens, quòd nimis angustè intra vnius Mundi fines se imperare arbitretur.
Reprehenditur insani Regis ambitio.
Eadem reprehensio ad caeteros quoslibet Fortuitorum amatores extenditur.
Nec quisquam ab eâ immunis, etiamsi moderata, et facilè parabilia se dicat optare.
Nam omnis eiusmodi rerum cupido inexplebilis, et, licet initio modica, per votorum successus augetur.
Probatur id ex vanitate talium Bonorum, vtpote nihil solidi habentium, quo animum satient.
Vnde necessariò consequitur, vt ille, adhuc vacuus et esuriens, ex alijs ad alia quaerenda se porrigat.
Adde, quòd Bona fortuita non solùm, vt vana, insatiabili cupiditate plura acquirendi; verùm etiam, vt caduca et fragilia, continenti solicitudine acquisita seruandi admiratores suos torquent. Quae illorum fragilitas hìc fusè explicatur.
Tum ex eâ possidentium anxietas et formido colligitur.
Postremò laetitia, et satietas, cuius gratiâ Fortunae Bona exquiruntur, potiùs pauca appetentibus, quàm multa possidentibus solet contingere.
Quanta igitur eorum stultitia, qui multis egere perpetuò malint, talia sine fine appetendo; quàm paucis statim expleri, superuacua eorum vota abscindendo?
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
|