Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 215 --


Gorgonis; vt rigido mutet Sapientia saxo,
Quos propiùs videt: ingenitos neque corde reuellit,
Sed cultu meliore iubet mitescere sensus.
Noster, quidquid opum poscit mortalis egestas,
Id sibi cum reliquis Sapiens commune putabit,
Exquiret, cupiet, felicem frugibus annum,
Foeturam pecoris, census sine litibus, aeui
Tranquillam seriem, synceros corporis artus,
Dulcis amicitiae concordia foedera, purum
Dedecoris nomen: placidè tamen omnia: ne, si
Feruidior careat quaesito fine voluntas;
In sese vim vertat, et, acri incensa dolore,
Ipsam etiam perdat, post perdita vota, quietem,
Praecipuum quae votum, omnisque est regula voti. 32
32. Et quia saepe etiam externis vehementiùs aequo
Afficimur, ceu parua domi sit copia, curis;
Edico, teneris praesertim mentibus, in se
Remque suam visus defigere: caetera, stulti
Quae proceres, stultum quae miscet plurima vulgus,
Et quibus in melius reuocandis nil sibi promptum
Auxilij, surdis transcurrere sensibus. Hoc si
Praeceptum docili seruauerat Heraclitus
Pectore; non, largos adeo resolutus in imbres,
Tabida perpetuo vexasset lumina fletu:
Nec Pandionius, pronam si vocibus aurem
His dederat, funesta adeo meruisset iniquo (a) [ERROR: no reftable :](a) Vide Plut. in Antonio, et Laert. lib. 1. et 9.
Communis naturae odio sibi nomina Timon. 33
33. Id metuens, auidas intra sua limina curas
Claude, nec externos circùm patiare penates,
Densaque multiuago palari compita gressu.
Sin aliquid vel nolenti se fortè videndum
Obtulerit, quod (ceu passim Mortalia) turpe
Indignumque putes; dic tecum protinus: Ista
Plùs nihilò obseruare meum, quàm, quae glaciales
Thyrsagetae peccant, vel areniuagi Nasamones.
Respicerem, populi si praetor, iudicis aut si

Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.