Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 185 --


Dignetur thalamis, multos exosa repente
Destituat, nulli syncera atque integra constet:
Vt demum, stabili quamvis se lege fruendam
Annuerit; solidae nil tunc quoque frugis habenti
Ferre queat, vani simulacrum futile somni,
Aerius vapor, vmbra leuis, resonabile murmur,
Pictaque mentitae Iunonis imagine nubes. (a) [ERROR: no reftable :](a) Vide Nasal. lib. 6. mythol. cap. 16.
Quae penitùs si nota habeas, creberque reuoluas;
Fluxam adeo, tenuemque, et Veri pondere cassam
Obuia per quaecunque sequi discrimina mercem,
Haud minùs insani duces rem pectoris; ac si
Mactandum se ferro Aliquis, vel praebeat igni,
Dum similis viuo docti per vulnera scalpri,
Aut per Apelleae superet mendacia telae. 54
54. Nec te decipiat, magni quòd nominis ardor
Viuida nescio quae iaculatur fulgura mentis
Nobiliore typo excusae, et celsissima quaeque
Ad decorum stimulis plusquam vulgaribus actae.
Diuersi penitùs mores: Vulcania ceu si
Arma humeris sudans inuictum spiret Achillem
Thersites, Libyci fuluâ seu pelle leonis
Arcadicum genus, et naturae opprobria velet
Gestator, Silene, tuus. Nempe ardua vota,
Praestantesque fouere alto sub pectore sensus
Credatur, studijs qui se famularibus vltro
Deuouet? Haud alius famae captator. Heriles,
Aspice, quàm timidè nutus obseruet: amica
Vt demissus emat populi suffragia: quantis
Artibus in vulgus se commendare laboret:
Gaudia, spes, curas omnes ex illius ore,
Iudicioque trahens. Phrygiâ quis Dauus ab hastâ;
Patriciae titulum si turba haec indolis aufert? 55
55. Sed neque votorum praestans, sua fortia facta
Egregiosque ausus minimâ mercede rependi
Qui ferat. Anne igitur non talis, maxima vitae
Praemia cui plebis digitus, tritumque susurris

Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.