Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 83 --


Nil tamen hosti actum: pulsus fers omnia tecum:
Instabile externumque Bonum, Fortuna recessit;
Sed virtus, tua Summa, manet: quin nuda videri
Pulchrior est, meliùsque suos dat nosse nitores,
Dum nihil extra se mirum spectantibus offert.
Heros dimidius sub Regnatore latebas:
Nunc demum, qui sis, quantus sis, perspicit Orbis.
Eiectum per vim solio quis credat auito?
Deserti potiùs, condemnatique vocentur,
Qui talem solio pepulere. Haud Principis istud,
Exilium populi est. Quaevis tu littora lustres,
Orbe tuo, ceu Sol, semper conuerteris: ille
Cum Patriâ, atque ipsâ, probro poenaeque relictus,
Exulat in Patriâ. Vis vltima quaeque minari
Sontibus? Haud vltra rediturum in regna mineris.
Sed redeas potiùs. Saeui iam poenitet Ausi
Perfidiam: insanos iam damnat et ipsa furores:
Iacobo nec regna, ereptum sed mage regnis
Iacobum, oppositas sortes, alternaque fata
Iudicij vero librans examine, discit.
Vosque adeo, o Superi, (trepidis sat cognita Virtus
Casibus aduersa euicit, meruitque secunda)
Magnanimum Heroem, et plùs visum rege, paternis
Dum caruit regnis, natiuae reddite sorti.
Ceu Volucrum regem, et solis phoenica Volucrem
Non perimit, renouat foecundae mortis imago;
Sic regum phoenix fortunae à funere, solis,
Aeterni absumpsit solis quam feruidus ardor,
Altera iam ducat rediuiuae exordia lucis,
Inque Caledoniâ regnet feliciùs aulâ.
Euenient. Verùm haec Alijs, quêis liber Apollo,
Altiùs et plectri sonitu maiore canenda.
Sat mihi, communis fati ad solatia, duros
Sceptrorum casus, inflictaque vulnera summis
Frontibus Aeschyleo cantu retulisse, nec ipsas
Immunes rapidis fortunae à motibus aulas.
Quidnam igitur? Proprij nemo cum ponderis expers

Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.