Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

qui Protogenem in caeteris sibi omnibus vel aequans, vel etiam anteferens, hoc Vno se praestare affirmauit, quòd manum ille de tabulâ nesciret tollere: memorabili (vt subdit [1] [ERROR: no reftable :] Lib. 35. Hist. Nat. cap. 10. Plinius) praecepto, nocere saepe nimiam diligentiam: dum simplicitatis videlicet gratiam curae anxietate corrumpit. Praeterquamquod cum Philosophi, quam argumentum mihi imposuit, personâ non admodum videbatur congruere, si adeo solicitus, et insatiabilis forem circa vocularum delectum, numerorum iuncturas, idque genus scitamenta, et minutas concinnitates, quibus styli vsquequaque tersi et exacti cultus absoluitur: eam fortasse apud aequos censores, dum nullum emendandi finem facio, pusillae humilisque subiturus reprehensionem solertiae, qua Isocratem à Plutarcho [2] [ERROR: no reftable :] De Athen. praest. suggillatum reperio, quòd nimirum antitheta, isocola, similiterque desinentia conglutinans, et tantùm non dolabris verborum circuitiones complanans ac laevigans, tres penè Olympiadas in Panegyricâ pertexendâ oratione insumpsisset, quanto Pericles tempore Propylaea atque Hecatompedum struxerat. His igitur alijsque de causis persuaderi mihi tandem sum passus, ne limam hìc diutiùs contererem, praesertim cum aliqua (vtinam non Suffeniana) spes affulgeret, quae vlteriorem operis polituram exigerent, menda, non vsque eò vel crebra superesse, vel turpia, vt nullam à publicâ humanitate exorare possent veniam Scriptori, qui, facilibus alijs, et benignioris ad ingenium excitandum materiae argumentis posthabitis, in minùs aperto, nec perinde tractabili suam operam atque industriam vexauerit, Lectorum vt animis non otiosae voluptatis fructum produceret.

Et haec sanè de ijs dicta sint erratis ac mendis, quae vel suam inficiari prauitatem non audent; vel difficilem certè, et parùm idoneam defensionem recipiunt. Nam caeteroqui, cum virtus quaecunque, ceu viuendi, sic etiam scribendi, vitiorum in medio versetur: cumque id Medium, vtpote per incertam latitudinem pertinens, non modò tenere difficile sit [1] [ERROR: no reftable :] Vide Arist. Ethic. lib. 2. cap. 9. , verùm etiam cognoscere; permulta passim in Authorum

Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.