Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 50 --


Cum Sociâ (neque enim fido, incomitatus, ab antro
Transuersum digitum, latumve erepserit vnguem)
Progreditur: vel sic tamen omnia circumspectans,
Anxius, attonito similis, minimumque crepantis
Ad folij tremebunda inhibens vestigia murmur:
Concubiâ donec visae iam nocte Mycenae,
Quaesitasque tenent sopiti Andremonis aedes. 19
19. Nec mora, laxatos impactae verbere virgae
Quin subeant aditus. Sedenim, stridentia torquens
Pondera, dum foribus cardo responsat ahenis;
Exciti strepitu (sic o Capitolia quondam
Seruassent: niuei meritum non anseris esset
Iuppiter incolumis) baubatibus atria saeuis,
Et trepidam circùm noctem impleuere Molossi.
Idque satis: medijs extemplo territus amens
Liminibus longè Timor absilit, actaque retro
Praecipiti dat terga fugae. Mandata Deorum,
Andremon, Nemesis, turbato pectore cuncta
Protinus effluxere: ruit: totumque remensus
Esset iter, ni fida comes, se perdere blandos
Vt vidit monitus, validae conamine dextrae
Nequicquam refugum arripiens stertentis in ipsa
Diuitis obtorto misisset stragula collo.
Hìc tandem, ad scopulum ceu naufragus, haesit, et altè
Extructo immersum penitûs se condidit ostro:
Quique solet dubijs rebus mos esse pauentûm,
Fortiter arripiant vt proxima quaeque; cubantem
Circumfusus herum complexibus illigat arctis,
Inspiratque nocens virus, cordisque vigorem
Ebibit, et laruis animum feralibus implet. 20
20. At miser, accepto penitùs sub viscera saeuo
Hospite, Lethaei Andremon mala Nubila somni
Excutit, et monstris grauidus, Quae dira quietem,
Secum ait, attonitae rapiunt ludibria menti?
Nempe duos, vultu pariter, gladijsque timendos,
Irrupisse fores, mediâque impunè videbam
Latrones errare domo. Num lusit inanis

Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.