Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 42 --


Ac si Palladijs olim Solemnibus, inter
Vnanimos coetus, et amicae gaudia mensae
Laetitiae authori libaret pocula Baccho. 6
6. Quì tam dissimiles igitur de fontibus ijsdem
Affectus animorum? Idem cur casus vtrinque
Deijcit Hunc; Alium neque dimouet: Illius ora.
Confundit lacrymis; Huius nil gaudia libat?
Nempe, quòd haud minimum refert, quam quisque superbos.
Sortis ad incursus, et fata minantia mentem
Obijciat, quo res dubias examine libret.
Sandapilas, morbos, inhonorae stigmata famae,
Pauperis illuuiem censùs, seruile catenae
Barbaricae pondus sunt, qui, ceu summa Malorum,
Ac penitùs Mala, concipiunt: immitiùs illis
Quos ideo cur miremur praesentibus angi,
Taliaque experiendo pati, sibi qualia fingunt?
Omnia cum Sapiens genus hoc discrimina, tanquam
Viribus inferiora suis, neque funditus omni
Laetitiae fructu, meritoque carentia, spectans,
Quolibet erectam Fortunae in turbine mentem
Sustineat: vel si fessus deiecerit Atlas,
Quam tulit, immensam, per tot iam saecula, molem,
Fractaque naturae descendant moenia; tantis
Indeclinatâ occursurus fronte ruinis. 7
7. Picturae genus est, aliâ de parte aliâque
Quod diuersa Sui praebet spectacula. Dextro
Si lateri assistas; en Mirmillonis imago
Districto mucrone ferox. Laeuâ aspice; scurram
Pantolabum, gestu cernes, vultuque facetum:
Rectâ dêinde sacer qui fronte videbitur heros,
Proteus haud mendax artis, seque illa, vel illa
In personarum subitò discrimina vertet.
Haud alijs excusa typis haec omnia credas,
Quêis homines Natura, homines aut veriùs ipsi
Se quibus exterrere solent, simulacra Malorum.
Hinc videas; metues: contempseris ocyùs illinc.
Spectabant eadem Sophiae duo lumina priscae,

Vade retro

Vade porro


Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.