Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 39 --
Et tamen haec nostro vernat sub pectore messis
Aurea: tam laetam quovis Natura sub axe
Proposuit mercem Mortalibus. Vnica nigro
India sit felix hebeno: fragrantia soli
Thura legant syluis Arabes; non imputat vllis
Se propriam, nullis facilem se denegat oris
Pax, Mundi commune Bonum: eximijsque referta
Dotibus, haud (merces veluti gazaeque minores)
Prouentu pretium raro, latebrisque tueri
Indiget, haud famâ se commendare remotâ:
Aemula quin potiùs Phoebae lampadis, omnes
In populos pleno sua gurgite dona refundit,
Festinatque capi, se seque morantibus offert.
Desint diuitiae, Regnantûm gratia, fulgor
Nominis, illustres proaui, sublimia sceptra:
Quid tum? Non ideo deêrit plenissima (mentem
Dummodo quis rectâ instituat ratione) voluptas.
Ni, tibi concessam, Fortunae, prodigus, vltrò
Vendideris; stabili propriam sub lege tenebis.
2
2. Quod quia Socratico meditatus Apolline, letos
Irrita quàm veniant aeui felicis ad vsus
Omnia propitiae, docui iam, munera sortis;
Nunc quàm vana cadant minitantis fulmina, quoque
Illius infestam Sapiens vim robore frangat,
(Da fontes, da, musa, nouos haurire) docebo.
Vt, veluti spes ambiguas, infidaque vota
Depulimus, nil fortuitis occurrere docti
Eximium in rebus; sic (quae pars altera restat)
Tristitiam imbellem, consternatosque timores
Mente relegemus, nil extima vulnera gnari,
Nil varias clades, humanorumque Malorum
Compositis virtute animis tormenta nocere.
3
3. Non tamen hìc ideo (quantumlibet illa repostos
Iactitet arcani tripodas sententia Veri) [(a)]
[ERROR: no reftable :] (a) Vide Epict. cap. 8.
Sen. ep. 24. et 78.
Omnia quae nobis extrinsecùs aspera rerum
Adueniunt, falsò contendam inimica putari:
Rogacic, Benedikt (1646–1719) [1690]: Euthymia sive De tranquilitate animi. Carmen didascalicum, versio electronica, 8211 versus, verborum 111.074 [genus: poesis - epica; prosa - praefatio; prosa - summa] [numerus verborum] [rogacic-b-euthym.xml].
|