Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 10 --
excedentibus signis, agnosceret. Constat ergo me in obiecto seu materia antecellere
eos, qui carmine prosequuntur, quos de Caelo revelata sanctitas non commendat. Imo nec
vere Heroes dixerim, quos vetus Poesis extollere laboravit: quamvis enim illi aliqua
virtute conspicui, communem fortunam excedere visi fuerint; eam tamen gloriam aliis
vitiis, quibus scatebant, obscurarunt. Fuit Virgilianus Aeneas pietate insignis, sed
fidei datae violator, ob Didonem derelictam. Papiniani Fratres, superbi, et
inexorabiles. Homericus Achilles quantum praestabat fortitudine, tantum saevitia vilis
et exosus fuit. Bellicum robur aemulorum Principum describit Pharsalia: sed eorum vitia
quis ignorat? Romanorum Ducum animos in bello Punico recenset Silius: sed non sine labe
virtutis. Fabium quem Graeci, et Latini extollunt, procul est, ut existimetur integrae
fuisse virtutis, qua quivis Caelo adscriptus Christianus Heros effulsit. Absolverit
tandem in aliquibus suam imaginem virtus; sed ea alia non fuit, nisi aut fastu turgida,
aut aemulatione livida, aut gloriae vanitate languida, aut animi mutatione inconstans,
aut denique verae gloriae, quae Deus est, ignoratione caeca. Vides ergo quanto digniorem
Epico
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
|