Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 10 --

excedentibus signis, agnosceret. Constat ergo me in obiecto seu materia antecellere eos, qui carmine prosequuntur, quos de Caelo revelata sanctitas non commendat. Imo nec vere Heroes dixerim, quos vetus Poesis extollere laboravit: quamvis enim illi aliqua virtute conspicui, communem fortunam excedere visi fuerint; eam tamen gloriam aliis vitiis, quibus scatebant, obscurarunt. Fuit Virgilianus Aeneas pietate insignis, sed fidei datae violator, ob Didonem derelictam. Papiniani Fratres, superbi, et inexorabiles. Homericus Achilles quantum praestabat fortitudine, tantum saevitia vilis et exosus fuit. Bellicum robur aemulorum Principum describit Pharsalia: sed eorum vitia quis ignorat? Romanorum Ducum animos in bello Punico recenset Silius: sed non sine labe virtutis. Fabium quem Graeci, et Latini extollunt, procul est, ut existimetur integrae fuisse virtutis, qua quivis Caelo adscriptus Christianus Heros effulsit. Absolverit tandem in aliquibus suam imaginem virtus; sed ea alia non fuit, nisi aut fastu turgida, aut aemulatione livida, aut gloriae vanitate languida, aut animi mutatione inconstans, aut denique verae gloriae, quae Deus est, ignoratione caeca. Vides ergo quanto digniorem Epico

Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.