Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 28 --


Non plus Aonidum plectro, sed vindice mentis
Cuspide decertat, statuit decurrere campos:
Iudicio gravis, et verborum insurgere vana
Indocilis lucta, studuit demissior esse,
Quam sapiens: elatae etenim sapientia mentis,
Insanus tumor est, aegro qui vertice turget.
Ac veluti vallis, laetis securius herbis
Coelestes conservat aquas; vehementibus Euris
Expositi, lugent sicci sine gramine montes;
Non aliter demissa animi convalle receptae
Indemnes sophiae manant foecundius undae.
Ingenuas rara didicit feliciter artes
Vi mentis Caietanus: velut omnia punctum,
Sic puncto similis demissio permeat omnes
Palladis, occlusos tumidis capitonibus, hortos.
Cui dederat dignam morum laus inclyta palmam,
Pallas Apollinea dixit quoque digna corolla
Tempora: sic duplici, morum, sophiaeque venustam
Laude, simul Caietani circumdare frontem,
Doctiloquae petiit laurus geminata Stagyrae.
Quem tamen ad leges Clero quia docta ferendas
Advertit genitum Pallas; putat aequius istam
Legibus attribui palmam; Sophiamque benigne
Laturam id novit, si quod deferre probatis
Debuerat decus illa comis, maiore Thienis
Nominis augmento reddat non una Latini,
Caesarei sacrique simul, prudentia iuris
Mox celebrata petit Patavinae templa Minervae,
Templa peregrinae nunquam non culta iuventae:
Non magis hae Phrygio cantatae Antenore sedes
Dedaleae quam sede Deae; quam Troicus olim

Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.