Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 180 --


Sed non vanus adhuc maiora encomia vates
Concipio: secura tuis cum Lilia regnis
Iam vireant; pansis pelago quoque Gallica signis
Lilia, palmifera Victor plantabis Idume.
29 Quis fuit, impavidus quando iuga regis Iberi
Deposuit Flander, bellis immitibus author?
Haeresis una fuit, qua protestante, tumentes
Bellorum spumare fero Mavorte procellae,
Horrendum caepere: ratum est: ubi laesa laborat
Regnorum pupilla fides, ibi tota vacillat
Imperii moles: fidei si sola movetur
Anchora, communem quaevis rotat aura carinam.
Hic sua condemnet quae falsa Politica dictat
Dogmata, et Etruscae accuset mendacia pennae:
Desperent Latia, scripsit, sua regna Monarchae
Fortunare fide: (furor aut insania!) Thracum
Credulitate magis servari sceptra: nefandum
Aspidis Etruscae virus! (a) sic dicere possum.
Furibus, et saevis hominum praedonibus, aequam
Coelestem non esse fidem, Thracumque probari
Harpiis sectam, quos nulla coerceat aequi
Religio, carpatque vagas lex nulla rapinas.
Qua ratione igitur, causa non impare fretos,
Vestra reos mortis damnat sententia fures,
Quae vos absolvit? non vos pessumdata salvat
Iustitia; imperii, poenae, sed sola potestas
Subtrahit, aeternae quos respicit ultio flammae.
Nobilis ut proprios servet Republica ritus,
Rerum etiam iactura gravis non impedit; at vos
Nicolaus Machiavel: in suo Principe.

Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.