Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 178 --


Ambitio, haeretici sanie polluta veneni.
27 Quid dicam proprio infidos in principe cives
Sacrilegas foedasse manus? tibi Carole sola
Haeresis, indignum illa Maiestate tribunal
Constituit: quo te regni diademate cinctum
Dixit iniqua reum plebis sententia regem:
Absolvitque scelus; publici cum luce theatri
Regia subiecto cervix data victima ferro.
Haec una haereticas placat satis hostia sectas.
Iam tamen haec memorasse piget: nam quale Britanno
Affulsit solio lumen! novus Anglica Princeps
Sceptra tenet, veteres fidei qui luce ruinas
Impleat, et Tamesi Tyberim Romamque requirat.
Nunc Rex verus erit, regni Caput esse Britanni
Nunc poterit, postquam posuit, Romamque remisit
Spirituale caput. Quae diximus irrita venti
Verba ferant; ardet caelestibus Anglia flammis,
Et formidatas superavit gratia poenas.
28 Adversas abigat regum vigilantia sectas:
Quaeque avido vestrum sistit haeresis ore cruorem
Sentiat oppositas vires: ne credite genti
Quae credit nihil: avertat vis regia Ditis
Praecones, et vera fides Romana triumphet.
Haeresis ardentes ad seditiosa Bohemos
Consilia incendit, decrectatoque benigni
Caesaris imperio, quod supposuere coronae
Regali caput, Arctoae quam postea sensit
Ter duplici lustro tellus Alemana, procellae
Causa fuit, longum sectis pascentibus ignem.
Liligeros fasces, validi diadema Sicambri
Audaci quoties fertus violasse Gradivo

Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.