Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
-- 25 --
Donec tale meis felix nanciscerer infans,
Illecebris nunquam vacuum, natalibus astrum.
16 Sed quia sunt inopes mentis, nec tristia vitae
Initia ignari norunt cognoscere partus;
Tu quaecunque tuam vallare puerpera prolem
Tutela praesente cupis, mox Virginis aram
Verbiparae tenta: cui commendata parenti,
Crescere propitia cernes tua pignora stella.
Par quid agit tacito monitu tua Iuppiter ales,
Implumem radiis quando solaribus aptat
Progeniem; dubios non tantum exploret ut ortus,
Sed potius natam phaebeo ut lumine prolem
Imbuat; excelsis quo prompta volatibus, illos
Postea non timeat, quos Iuppiter excutis ignes:
Lux Aquilis Phaebea favet; vos vestra Mariae;
Quam meliore suus flamma sol filius ornat,
Pignora solicitae matres advolvite Lunae.
Hoc quoque fine colant te Caietane pudicas
Admoneo matres; ut te specialiter apto,
Christipara dulces sistant interprete natos:
Et tua dum multas virtus rapit inclyta matres,
Commendet dubias etiam facundia nuptas.
Virgineae fidei, laetae commissa patentes
Pignora, sydereis imbuta calescere flammis,
Terrenaeque fuga cernent fervere procellae;
Aeternos speculari annos, mentemque suprema
Exercere die: virides horum una salutis
Cura trahet soles: lubricae sic flore iuventae
Illaesam, Coelo hausta parat sapientia prolem.
Non illam Cypria transfiget arundine mollis
Pusio, despicietque tuos Cytherea capillos:
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
|