Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 104 --


Et sociis par paena fuit; quibus omnibus unus
Vaticanus erat, moles horaria, carcer.
Cernite Romulidae, vobis quae tempora turris,
Diviso horarum spatio distinguit, eandem
Roma etiam, facta est morum quia Regula, specta.
Praecipites index dicet tibi ferreus horas;
Aurea sed vitae factus tibi norma Thiene,
In Vaticana morum concluditur index
Veridicus turri: discent hoc gnomone quondam;
In melius multae vitam componere gentes.
Discessus nullam paenali in turre retentis,
Spem faciunr, nisi depositae lux aurea gazae,
Carceris occlusos iubeat recludere postes.
Sed qui divina, sua vota regebat amussi,
Vincla inter Romana, Deum laudantia solvit
Guttura; coelestesque hymnos, nec iniquior ora
Dedocuit carcer: sacrum captiva canebat
Turba melos, placitisque litant coelestibus omnem,
Seu libertatem nacti, seu vincula, sortem.
Accidit ut pingui mensa excepisset, Iberum
Convivam, socius miles; cum psallere sacras,
Adveniens hospes, devoto murmure laudes
Perciperet; primum stupuit, mox quaesiit, unde
Vocalis veniat pietas: doctusque reponit,
A facie se optare pios cognoscere sontes;
Cognovit; sed quos vultus, orisque character
Ostendit non esse reos: pius exprobrat hospes
Saevitiem; iuratque epuli genialibus escis
Nolle prius vesci, nisi maturata reorum
Libertas, laetae iubeat se credere mensae.
Idque urget: tandem egregio pietatis Iberae

Vade retro

Vade porro


Vicic, Kajetan (?-ante 1700) [1686]: Thieneidos libri sex, versio electronica, 5415 versus, verborum 33672, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - epica] [numerus verborum] [vicic-k-thien.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.