Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Matijasevic Karamaneo, Antun (1658-1721) [1686]: In Budae a Turcarum tyrannide libertatem, versio electronica, 234 versus, verborum 1555, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - carmen; poesis - epica; paratextus poetici] [numerus verborum] [matiasev-caraman-in-budae.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- f11 --


Fracta, nec adversis umquam dolus obrutus armis.
Seu quia vindictae nostram dilatio poenam
Augeat, et plectat per damna piacula justus
Nostra Deus, sceleris non poenituisse perosus;
Sive quod excrescens impune per omne Scytharum
Culpa nefas magis indoleat sua vulnera seris
Suppliciis dilata sibi, meliusve subactis
CAESAR ovet Bessis, Rhodopesve pavere cacumen
Fulmina ab AUSTRIACO discat flammata TONANTE.
Tu Clio dic Pannonici primordia belli,
Et ferale caput, rapido qui fulmine saeva
Fretus in arma volat, mediosque illapsus in Euros
Creber Thracas agit, tonitruque coarguit ALES,
Sic nostram docuisse tuum chelyn, atque furenti
Quae bonus ausa Deus movit contraria genti,
Iuratasque suo direxit numine turmas.
Haemoniae dudum sinuosa cacumina Lunae
Austriacos per agros ferali lampade bellum,
Et reclinato numerosa in vulnera cornu
Grande minata neces rabidum rubuere per arcum.
Massagetae mox Marte suo, Phoebesque furentis
Vi tacti turmalè fremunt, votique cruenti
Iam cadit indomitus fera per praesagia CAESAR.
Iam rabidis socio caesi lac sanguine mixtum
Fastiditur equi, AVSTRIACVM sitis una cruorem
Poscit, eo solvisse vovet jeiunia belli.
Exitus ast tanti quo tandem corruit ausi?
Iratâ AVGVSTI ductus prope sydera pennâ

Vade retro

Vade porro


Matijasevic Karamaneo, Antun (1658-1721) [1686]: In Budae a Turcarum tyrannide libertatem, versio electronica, 234 versus, verborum 1555, ed. Gorana Stepanic [genus: poesis - carmen; poesis - epica; paratextus poetici] [numerus verborum] [matiasev-caraman-in-budae.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.