Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Sidic, Simun Juda (floruit 1683) [1683, Vienna]: Antonii Judae Sidic, canonici zagrabiensis et rectoris collegii Croatici Viennae, de obsidione Viennensi per Turcas A. 1683. relatio (Viennae, 1683-09-16), versio electronica, Verborum 2322, ed. Ivan Kukuljevic Sakcinski [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sidic-epistola-1683.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 7 --

phtisi, qui medicis suadentibus et praescribentibus repatriare debet. Super eo Reuerendissimarum et admodum Reuerendarum Dominationum Vestrarum ordinationem expectabo, siquidem uix citius, antequam resolutio ueniat, comoditatem habere poterit. Znika, cocus et ephebus, diu infirmabantur. Znika quidem grauius, ita, quod desperatum fuisset. Omnes tamen iam sani facti. Omnia tria Collegia Jesuitarum laesis ac infirmis plena fuerunt, in collegio Pazmaniano centum et uiginti, subinde plures, subinde pauciores, alii enim moriebantur, alii item recenter importabantur. Conuictus etiam plenus talium militum fuit. Refectorium, dormitorium et ambitus pleni erant miseris laesis militibus. Scholae etiam omnes plenae, ac omnia per totam ciuitatem omnium religiosorum monasteria nemine excepto. Qualis ibi fuerit fetor, qualis nausea, uel cogitare difficile est. Multi Jesuitae mortui, ita etiam Regens Pazmaniani Collegii. Ego tales milites laesos per Dei gratiam non habui, quamuis maleuoli Hungari, de Collegio Pazmaniano alumni, ut ego etiam tales milites habuissem, non scio quo instigante, laborabant; et unum laesum totum in sanguine natantem ad me direxerant, ac per milites, qui eundem laesum apportauerant, ante portam Collegii deponi curauerant. Per longum tempus ante portam miser laesus miles iacuit. Vrgebat maleuolus Hungarus saepius ad Collegii portam ueniens, ut inferatur intro miles. Descendi post aliquod tempus solus ad portam et maleuolum Hungarum cum bono capitulo a porta Collegii expediui. Paulo post ad illorum Collegium laesus deportatus fuit. Sequenti die uenit ad me Collegii Pazmaniani subregens Pater Chakany et excusare incepit se et Patrem Regentem, ut Patribus hoc non adscribam neque imponam, sed quod uel solus puer suo proprio genio hoc fecisset, ac nobis tales laesos intrudere uoluisset, et quod propter hunc actum statim officio priuatus fuisset, ac supra bonum capitulum habuisset. Occasio istius excusationis fuit, quia dum maleuolum Hungarum ego durius excepissem, allocutus fuit me: „Dicam Patri Regenti". Respondi: „Dicas Prouinciali, nec tuus Prouincialis, nec tuus Regens est meus superior, neque mei Collegii superintendens". Sopito hoc tumultu (nullam enim illi milites schaedam, nullum mandatum, de suscipiendis talibus militibus ad Collegium nostrum habuerunt, uerum ad Pazmanianum), paucos post dies habui Commissarios duos comites, qui comoditatem et locum pro talibus laesis militibus quaerebant. Eos, qua potui humanitate excipere, excepi, ac rationes meas, quod tales ad Collegium meum suscipere non possim, dedi. Primo, quod locus esset ualde angustus, neque sufragaretur talibus infirmis. Secundo, quod hic nullum solatium spirituale, propter quod forte uel plurimum ad religiosorum domus importarentur, sed neque in agone absolutionem habere possent; siquidem ego solus et unicus presbyter essem, et linguam germanicam non calerem. Tertio, occasione uictus (haec fuit maxima ratio, quod ad religiosos domus tales laesi fuerint portati, quia illos alere debuerunt) absolute protestatus sum, quod et si mihi tales intruserint, me eisdem ne in minimo iusculo subuenire posse, siquidem

Vade retro

Vade porro


Sidic, Simun Juda (floruit 1683) [1683, Vienna]: Antonii Judae Sidic, canonici zagrabiensis et rectoris collegii Croatici Viennae, de obsidione Viennensi per Turcas A. 1683. relatio (Viennae, 1683-09-16), versio electronica, Verborum 2322, ed. Ivan Kukuljevic Sakcinski [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sidic-epistola-1683.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.