Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Sidic, Simun Juda (floruit 1683) [1683, Vienna]: Antonii Judae Sidic, canonici zagrabiensis et rectoris collegii Croatici Viennae, de obsidione Viennensi per Turcas A. 1683. relatio (Viennae, 1683-09-16), versio electronica, Verborum 2322, ed. Ivan Kukuljevic Sakcinski [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sidic-epistola-1683.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 6 --

partibus timebamus; credo plurimos fuisse, qui prae timore nec nomen suum dicere potuissent. Mansimus enim intra ignem, ac si in inferno mansissemus. Hostis interim fortissime et incessanter iaculabat et bolides etiam projiciebat, sed cum bolidibus nihil nocuit. Ecclesia Scotistarum ab incendiariis per Tekelium (recte enim ibidem praeces fuerunt, et consequenter maximus concursus populi) subordinatis et bene solutis accensa fuit. Tales incendiarios, alios Hungaros, alios Germanos, plurimos deprehenderunt, uestitu muliebri uestitos, alios in uestibus Germanicis. Tales incendiarios eadem die in foro S. Petri excoriarunt, excarnificarunt alios uiuos, suspenderunt alios in nostra platea, in vicinia apud arcularium. Eadem die de nocte etiam unum talem incendiarium caeperunt, qui eam domum ascenderat ac accendere uoluerat, deprehenso apud eundem igne pulueribus et sulfure. Eum sine omni questione excoriarunt. Per multos dies nullus in uestitu hungarico in publico comparere ausus fuit. Tres etiam Germani tempore istius obsidionis suspensi sunt, aliquot autem decapitati, qui literas a quibus ex ciuitate ad Turcas deportabant. Principales necdum sunt publicati, sine dubio debent esse ex maioribus, credo paucos post dies ad questionem capientur. Porro qualis fuerit in hac ciuitate miseria, qualis fetor ac nausea, uel in mentem reuocare difficile est. Miseri milites in propugnaculis ad meos oculos catos assos comedebant, ac eosdem per domos pro pretio quaerebant, ad nos etiam saepius uenerant et tales bestias rogarunt. Carnem asineam ac equinam etiam comedebant, et libram talis (sic) carnis duobus grossis uendebant; imane dictu, adipe ac pinguedine Turcica, caules, quos foris in hortis rapiebant, comediebant, unum ouum quinque grossis uendebatur, sub finem etiam decem quindecim grossis pro infirmis uendebatur. Una gallina duobus grossis, capo tribus, pullus floreno Hungarico; bubula una libra, ad initium quasi per tres septimanas, quousque omnes illam habere potuimus quatuor grossis, post tres Septimanas amplius nec bolum habere potuimus, nisi quod aliquando milites in excursione aliquot boues aquisiuissent. Talem carnem qui habere potuit, octodecim grossis libram soluere debuit. Tempore istius obsidionis plurimi homines mortui, et quasi omnes in disenteria, ita quod doctores et pharmacopolae non magno numero plures tempore pestis mortuos fuisse adstruant. Erat enim una ingens copia ac multitudo populi, ita, quod pro habitando domus non suffecerint, uerum plateae omnes plenae erant. Multi ita in plateis iacentes, ac per easdem obambulantes, iam a globis, iam a bolidibus occisi. Copiam hanc causauit ingressus eorum, qui prius suburbia ac circumuicinos Pagos et oppida inhabitabant, ex ciuitate autem praeter maiores uix aliqui exiuerant, sed de repente omnes occlusi ac obsessi. Ego etiam multis diebus dissenteria laboraui, deinde febribus calidis, certe difficulter euasi, uix etiam non solui. Iam Dei ope perfecte pristinae sanitati restitutus sum. Alumnus Spoliarich etiam nonnullam alterationem habuit, euasit tamen et iam bene habet. Alumnus uero Funtek, iam ab aliquod (sic) septimanis pessime constitutus est, laborat enim

Vade retro

Vade porro


Sidic, Simun Juda (floruit 1683) [1683, Vienna]: Antonii Judae Sidic, canonici zagrabiensis et rectoris collegii Croatici Viennae, de obsidione Viennensi per Turcas A. 1683. relatio (Viennae, 1683-09-16), versio electronica, Verborum 2322, ed. Ivan Kukuljevic Sakcinski [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sidic-epistola-1683.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.