Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Belostenec, IvanGlavinic, SebastijanAnonymus (1593./1594. - 1675) [1675]: Gazophylacii dedicatio et prologus, versio electronica, 3558 verborum, 12 versus, ed. Damir Boras [genus: prosa - dedicatio; prosa - epistula; prosa - prologus; prosa - paratextus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [belostenec-i-gazophylacium-ded.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

(ut ajunt) in collum retortô, sive oculis longô postliminiô retroactis, dignissimam conspicimus, quam ad ortum reducamus, nisi hunc vetustas celâsset, hoc extra velamen relictô: quod decem retrô abierint saecula; et jam tum is, à quo ESTORADUM nomen in Hungariam translatum, summa rerum inter Hunnos potitus fuerit, jam tum Majorum Excellentia Stemmatis TUI Nobilitatem vetustissimam, et vetustatem nobilissimam, ignobilem nunquam deprehendimus. Atque ita Prosapia TUA infantiam gloriae nescit; nam ut primum enata nunquam repebat, cunae illius fuêre solium, et quae aliis senectus, illi infantia. Felix profecto temporis jactura, quod sui ignorantia crescit, cujus ignorantia ortum venustat. Verum quantum gloriosae antiquitatis tenebrae Gentis TUAE oculis subducunt originem, tantum sive fana cogitemus, sive profana incredibilis illius praeclarè gestorum, splendor à nobis aspici propemodum non sinit. Inde Ararum Antistites, Claustrorum Praesules, Curiarum Patres, Militarium Arenarum Duces, Regnorum Proceres, velut ex Equo Trojano praeclarissimi Heroës, omni aevo prodiverunt. Clarescit (fatemur) Stirps multorum, horum Togâ, aliorum Sagô, illorum pedô, et tiaris; at TUA uti virtutum, ita et dignitatum omnium domicilium, quae divisa in aliis non interruptâ serie, collecta tenet. Etenim si fortissimorum Heroum, consultissimorum Procerum, zelantissimorum Praesulum numerum ineamus; integri Exercitûs, Consulum Graecorum, et Romanorum Ecclesiae cujuspiam celeberrimae Hierarcarum nomina scripsisse aliis videbimur. Dolebat Alexander Magnus Homerum ante se è vivis ereptum, quem Gestorum suorum praeconem volebat, beatiores Alexandro ETORADES; qui etiam nolentes (quia agere potius, quàm de se audiri generosa cupientes) Reges, et Imperatores, Europae

Vade retro

Vade porro


Belostenec, IvanGlavinic, SebastijanAnonymus (1593./1594. - 1675) [1675]: Gazophylacii dedicatio et prologus, versio electronica, 3558 verborum, 12 versus, ed. Damir Boras [genus: prosa - dedicatio; prosa - epistula; prosa - prologus; prosa - paratextus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [belostenec-i-gazophylacium-ded.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.