Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Belostenec, IvanGlavinic, SebastijanAnonymus (1593./1594. - 1675) [1675]: Gazophylacii dedicatio et prologus, versio electronica, 3558 verborum, 12 versus, ed. Damir Boras [genus: prosa - dedicatio; prosa - epistula; prosa - prologus; prosa - paratextus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [belostenec-i-gazophylacium-ded.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

unam molem coaugmentare, vel inventis de meo quidpiam superaddere. Verùm cum nemo nostratum repertus sit, qui adeò solerter tranâsset, et pervestigâsset hoc Pelagus, ut omnes sinus ejus ac latebras habeat exploratas; nemo, qui nomenclaturam Latino-Illyricam eô ordine, eâ dictionum copiâ, varietate, et scribendi methodô in lucem edidisset, quò hoccè GAZOPHYLACIUM meum, seu AERARIUM votis expectancium correspondet: idcircò, quae hujus scriptionis classem altiùs, et altiûs à terra promovi, eò crebriores insuperabilioresve charybdes, et difficultates expertus fui. Quibus tamen omnibus, auxiliante illo, qui Alltitudo est divitiarum Sapientiae, et Scientiae, minimè fractus; quin potius contemptis Scyllarum oblatrantium, id est oblocutorum, importunis clamoribus, quicquid in feracibus Illyrij littoribus, Dalmatia, Croatia, Sclavonia, Istria, et vicinioribus inibi Insulis (quarum magnam partem, sicut Diodorus Siculus, ne in descriptione orbis erraret, multas Asiae, Europaeque Provincias, majoris experientiae in lingua gratiâ, non absque magno meo incommodo peragravi) quicquid, inquam, colligere potui, abundè in hoc GAZOPHYLAIUM congessi, congestum in hanc formam redegi, redactum tuos sub oculos posui. Alteram quidem ejusdem partem, Illyrico-Latinam, scilicet jam ante plures annos feliciter elucubravi, et expost partim ob decrepitam aetatem, partim ob continuam ferè variorum morborum conflictationem, ulteriori scriptioni longum Vale dixi, eâ praesertim intentione, ut in dictis sanctioris otij ferijs exemplô Patrum meorum (quorum unicum studium erat, ût Tertullianus ait, terram suspensô pede tenere) tantô commodius mihi vacarem, et Margaritam illam in agro super coelesti reconditam melior Negotiator totâ mentis aviditate indagarem. Sed enim erant, qui meum septuagenarium pectus expugnarent; Amici námque omnibus modis, et rationibus,

Vade retro

Vade porro


Belostenec, IvanGlavinic, SebastijanAnonymus (1593./1594. - 1675) [1675]: Gazophylacii dedicatio et prologus, versio electronica, 3558 verborum, 12 versus, ed. Damir Boras [genus: prosa - dedicatio; prosa - epistula; prosa - prologus; prosa - paratextus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [belostenec-i-gazophylacium-ded.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.