Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Belostenec, IvanGlavinic, SebastijanAnonymus (1593./1594. - 1675) [1675]: Gazophylacii dedicatio et prologus, versio electronica, 3558 verborum, 12 versus, ed. Damir Boras [genus: prosa - dedicatio; prosa - epistula; prosa - prologus; prosa - paratextus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [belostenec-i-gazophylacium-ded.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- --

petatis documenta, quae TU firmiori longè charactere Templo D. Christi Aviae à fundamentis erecto, et Sanctissime hujus Filiae Sacello é ruinis magnificè educto, Colosso etiam insigni Mariano pro ipsis Castelli TUI Cseklisiensis portis statuto, aris item, et marmoribus inscripsisti. Testamur eandem Clientes, qui TE Patrem, Orphani, qui Matrem, Viduae, quae Patronum, pauperes, qui Advocatum semper experti, sed prae reliquis illam Sacer Ordo Camaldulensium arctissimô etiam silentiô loquitur, et Harpocratis digitum ori nostro admovet.

Suscipe igitur, Pro-Rex Excellentissime, in folio, non quod vento rapitur, sed quod posteris asservatur, nostram in TE observantiam, quot literarum apices, tot famulitij nostri argumenta. Munus animi TUI Magnanimitate indignum quidem offerimus, indignum tamen TUO Patrociniô; ut quod sexaginta et ultrô annis in tenebris delituit, vel tandem Nominis TUI claritate resplendeat. Acceptum autem TIBI fore omninò confidimus, dum exiguos rusticanae Chloridis, aut Pomonae fructus, arisiss Augustis, foeculentae potum aquae Cyro Persarum Monarchae, ipsis quoque Superis minores hostias, cùm deficeret hecatombe gratas fuisse legimus; ac quia Grandibus oblata viris non pretiô, sed affectu placeant, pensamus; Imò eô ipsô, quod munus hoc nostrum Orphani speciem refert, non placere TIBI haud poterit. Caeterùm DEUM Ter Optimum Maximum enixè rogamus, ut TE Inclyto Regno Hungariae, Patriae nostrae, nobis, et bonis omnibus diu servet incolumem, quo Nomen TUUM aeternitati commendare pergas, et post sera saecula felicem illam immortalitatem, ac magnum Platonis annuum adeas. Quod dum vovemus, TIBI cum Poëta accinimus:
- - - - Te cuncta loquatur
(c) (c.) Claud. in Probin. Tellus: te variis scribant in floribus horae, Longáque perpetui ducant in saecula fasti.

Excellentissimae, ac Illustrissimae Dominationi Tuae Devotissima Provincia Croatica Ordinis S. Pauli primi Eremitae.
APPROBATIO REVERENDISSIMI P. GENERALIS. F. CHRYSOSTOMUS KOZBIALOWICH, Ordinis S. Pauli primi Eremitae Prior Generalis, SS. Theologiae Doctor.

DIctionarium, cui Titulus Gazophylacium, seu Latino - Illyricorum Onomatum AErarium, ad genuinuni loquendi modum operâ, et studiô A. R. P. Joannis Bėllosztėnëcz, Ordinis S. Pauli Primi Eremitae accom[m]odatum, jámque proelo proximum, inevitabili fato mortis ejusdem impeditum. Ne verò tanti laboris opus sine publico emolumento sepultum jaceat, ad Inclytaae Nationis Illyricae obsequium à Ven. Conventu Lepoglavensi reassumptum, iteratò ex Commiissine Superiorum Religionis à duobus idiomatis gnaris SS. Theologiae Doctoribus revisum, nullíque errori obnoxium, imò proficuum fore, et proelo subjiciendum judicatum est. Quare eam (quae ad nos pertinet) facultatem damus, ut ad publicam utilitatem lucem è proelo aspiciat.

Dabamus in Conventu solitae Residentiae Nostrae Mariae Tallensi. Die 5. Octobris. Anno millesimoseptingentesimo trigesimo septimo.

APPROBATIO ORDINARII.

CUm in hocce Dictionario nihil, quod Sacrae Fidei, et Religioni Catholicae, bonisque moribus contrariaretur, inveniatur, idem proelo publico mandandum admittitur.

Datum Zagrabiae in Residentia Nostra Episcopali, 11. Octobris, 1737. GEORGIUS BRANJUGH, Episcopus Zagrabiensis, m.p.
PROLOGUS AD LECTOREM

EN humanissime Lector, Classis mea ante aliquot annos à portu soluta nunc tandem non Croesi Mydaeque opibus, sed literarijs onusta Gazis, non sinè tempestatibus, nec sinè diuturna maris jactatione, neque sinè ventis, neque sinè velis, salva praeter meam tuámque spem, sed non praeter opinionem ad littus appulit. Fortassè opus non fuisset tantô laboris impendiô, tantâ curâ, et sollicitudine, tantâ vigiliarum, ac insomniorum diuturnitate si post antiquos hoc mare literarium, ut sic dicam, tam vastum, ac penè inexhaustum pererrare contigisset. Quemadmodum enim cuilibet post Christophorum Columbum in Occidentalem Indiam, post Ferdinandum Magellanum in Moluccas, post Franciscum Pizzarzo, et Amagro in Provinciam Perüanam, post Hugonem Villobejum in Terram Arcticam remigare volupè est, et post detectum Thesaurum auream illam opulentiam haurire: ita profectò, et mihi longè svavissimum accidisisset, vel jam semel eruta in alium librum transumere; vel dispersa in

Vade retro

Vade porro


Belostenec, IvanGlavinic, SebastijanAnonymus (1593./1594. - 1675) [1675]: Gazophylacii dedicatio et prologus, versio electronica, 3558 verborum, 12 versus, ed. Damir Boras [genus: prosa - dedicatio; prosa - epistula; prosa - prologus; prosa - paratextus; poesis - epigramma] [numerus verborum] [belostenec-i-gazophylacium-ded.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.