Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Gradic, Stjepan (1613. — 1683.) [1672]: Ad Venerem Titiani artificio pictam, versio electronica, 530 verborum, versus 86, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - elegia] [numerus verborum] [gradic-s-vener.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 387 --


Parthenopae Trojana suae quia fata timebit,
Et charis alium civibus Aeacidem.
Namque, ut homo est, magnae nunquam jovis ille sorori
Palmam posthabitâ Pallade ferre dabit.
Ut qui non tantum sceptroque, auroque movetur,
Ingenii quantum gaudet honore sui.
Nonne vides dapis immemorem parcumque Lyaei,
In cunctas animum dividere historias
Naturaeque, hominumque? Quis illo doctior artes
Quas juveni Chiron tradidit Aeacidae?
Scire potestates herbarum, usumque medendi,
Invitâque diu vivere Persephone.
Quod jecori officium, stomachoque, ut largus in orbem
Perpetuo semper flumine sanguis eat.
Non cessat causas rerum explorare latentes,
Et noctes animo dispicere, atque dies,
Quae terram quatiat vis ima, quis impetus Euros
Concitet, in fluvios unde perennis aqua.
Nulli aeque sua nota domus, quam fortiter illi
Facta olim Graiâ barbaricaque manu.
Bellorum pacisque vices, cladesque, necesque,
Magnorumque graves Principum amicitiae.
Virtutes, moresque hominum, ritusque sacrorum,
Terrarumque situs, fluminaque, et maria.
Quid tibi jam memorem, quanta haec facundia, quantus
Nestorei fundit spiritus eloquii?
Multaque ut orantem circumstat suada, tuusque
Mercurius docto multus in ore sedet?
Praeque illo amplexusque tuos, atque oscula temnit,
Cumque suo caelum nectare, et ambrosia.
Sed quod te moveat super omnia, sceptra superba
Improbus in media vult quoque ferre Cypro.

Vade retro

Vade porro


Gradic, Stjepan (1613. — 1683.) [1672]: Ad Venerem Titiani artificio pictam, versio electronica, 530 verborum, versus 86, ed. Neven Jovanovic [genus: poesis - elegia] [numerus verborum] [gradic-s-vener.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.