Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Palmotic, Dzore (1606.-1675.) [1670]: Epistula Francisco cardinali Barberino, versio electronica, 1382 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - epistula; prosa - dedicatio] [numerus verborum] [palmotic-dz-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- n8 --

causas; quae quidem eo gravioris in hac re momenti sunt, quod usus linguae illyricae omnium, quibus Christi nomen invocatur et colitur, latissime patet, quodque illa populares suos adeo sibi addictos habet, ut praecipua quadam animi inductione exteras omnes aspernentur; ut inde vel maxime profectum existimem, quod his unis inter caeteras Europae gentes uti fas est proprio sermone cum in scribendis, legendisque sacris litteris, tum in sacrificiis, caeterisque Divinis officiis obeundis. Adde quod imprimis elegans est, et copiosa, priscisque, et a vulgo semotis vocibus frequens, itemque loquendi formulis ad grandem et magnificam orationem, qua Poetas uti necesse est, mirifice factis; et quod raro in aliis reperias, casus suorum nominum nulla ope articulorum, sed ipsius dictionis inflexione distinguit ; ipsaque nomina in omnia tria genera distributa habet: quae res, si doctissimo Bembo credimus, idiomatis imprimis docti et eruditi, et minime vulgaris indicium est; denique nobilis imprimis et magnis rebus gerendis nata, ut merito in aureo illo Caroli IV. Imperatoris diplomate inter artes Principibus Romanis necessarias recenseatur.



Vade retro

Vade porro


Palmotic, Dzore (1606.-1675.) [1670]: Epistula Francisco cardinali Barberino, versio electronica, 1382 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - epistula; prosa - dedicatio] [numerus verborum] [palmotic-dz-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.