Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Palmotic, Dzore (1606.-1675.) [1670]: Epistula Francisco cardinali Barberino, versio electronica, 1382 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - epistula; prosa - dedicatio] [numerus verborum] [palmotic-dz-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- n7 --

cogitationes suas optimus quisque multo vberiorem, clarioremque materiam nacti, et executi sunt in seuera de Deo, rebusque diuinis Philosophia tractanda; non idcirco tamen ab amoenioribus hisce musis colendis stili sui grauitatem arcendam duxerunt. Inter hos profiteri nomen suum ausus nuper est Iunius Palmotta frater meus, delecto argumento omnium grauissimo, amplissimoque; de rebus a Christo Domino inter homines gestis. Id autem exequendum sibi putauit Illyrico carmine; secutus Latinum eiusdem argumenti Poetam Hieronymum Vidam, Albensem Antistitem, quomodo Ennius Euripidem, Caeciliusque, et Terentius Menandrum secuti sunt: operae pretium se facturum pro certo sperans, quod non ex vano sibi auguratus est, captos olim suorum numerorum dulcedine Slauorum populos, partem aliquam otii, quod nunc Vladislais, Coruinis, et Craieuichiis suis memorandis oblectant, ad Christi Domini, eiusque sodalium res gestas, et miracula patrata, et duratos labores, et tradita vitae praecepta secum vna canenda, et celebranda conuersuros; idque ob ipsas, de quibus hic disputo,

Vade retro

Vade porro


Palmotic, Dzore (1606.-1675.) [1670]: Epistula Francisco cardinali Barberino, versio electronica, 1382 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - epistula; prosa - dedicatio] [numerus verborum] [palmotic-dz-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.