Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Palmotic, Dzore (1606.-1675.) [1670]: Epistula Francisco cardinali Barberino, versio electronica, 1382 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - epistula; prosa - dedicatio] [numerus verborum] [palmotic-dz-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- n4 --

mortales; cum ad prudentiam in consiliis capiendis necessariam sua cuique experimenta nequaquam esse satis intelligerent, quod plurima gerenda occurrerent, quorum exempla longiore interuallo, quam humanae vitae spatium dabat, repeti oporteret; res gestas clarorum virorum, ad vitae doctrinam idoneas, vincta rudibus utcumque numeris oratione comprehendere, caeteraque musarum suauitate condire ad memoriae praesidium instituerunt ne fructus eorum, quae dicta sapienter, aut strenue facta, aut inuenta salubriter in vitam prodibant, unius regionis, ac temporis angustiis terminarentur; ita enim fiebat, vt cum ad aures iucundius acciderent, et libentius ediscerentur, et memoriae tenacius haererent, facile deinde, succedentibus quasi per manus, qui eadem acciperent, traderentque, in omnem late posteritatem extenderentur, et quod usquam fieret prodesse, ubique posset. Hinc illa παλαιγενέων κλέ´ ἀνδρῶν Homerico Achilli ad citharam modulata: hinc priscae virtutis laudationes in mensas, atque inter pocula usurpatae, quarum memoriam Catonis originibus debemus: hinc Arminii, Tacito laudati superstes

Vade retro

Vade porro


Palmotic, Dzore (1606.-1675.) [1670]: Epistula Francisco cardinali Barberino, versio electronica, 1382 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - epistula; prosa - dedicatio] [numerus verborum] [palmotic-dz-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.