Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Gradic, Stjepan (1613. — 1683.) [1670]: De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica, 3196 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - vita] [numerus verborum] [gradic-s-palmottae-vita.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- n30 --

adiumento opus habuit. quo factum est, ut mortem eius multo maximae partis illius carminum amissio sit consecuta . Magnae autem illi curae fuit in hoc praecipue Poemate sermonis ratio, ut purum illum, et cum a caeteris, tum maxime a vitio peregrinitatis emaculatum praestaret. Cum autem animaduerteret linguam Slauam ob amplitudinem terrarum, et gentium, quas amplectitur, varietatem in plures veluti dialectos dispertitam; genus orationis secutus est , non quidem suis ciuibus usurpatum, quippe qui neque a stirpe, ut iam diximus, Slaui sunt, et assiduo cum Italis, caeterisque externis gentibus commercio dictione gaudent peregrinis tum vocibus, tum loquendi formulis passim scatente; sed quod vicinis Bosnensibus in usu est, qua gentes, ut specie, ac dignitate corporis, ita loquendi genere ad grauitatem, et elegantiam a natura factae videntur, multoque magis eorum sermo ad extremae Podoliae, Moscouiaeque morem, quam, quo interiecti Bohemi, et Poloni vtuntur, accedit. Qua in re caeteri Dalmatae, Croatique, et si quae aliae gentes abhorrentem non nihil a proprio eorum usu in hoc opere orationem offendent, eadem venia elegantissimum Poetam dignum iudicare debent, qua Athenienses Pindarum, Calimachum, Theocritum, Doricos vates; et vicissim Siculi, Boetioque, et Lacones Sophoclem, et Euripidem, et Aristophanem Atticos dignati sunt. Quod si vaticinari quoque de summo Poeta loquenti fas est, captos olim horum carminum elegantia omnes Slauorum populos vocabula in iis usurpata, et loquendi formulas, et uniuersam dictionem quasi propriam litterarum, et Musarum linguam iudicaturos non temere auguramur: non secus ac olim Graecia uniuersa propter dignitatem Poetarum, quos dixi, Atticam dialectum ad cothurni grauitatem, Doricam vero ad lyrae magnificentiam natas iudicauit; quodque hoc tempore usuvenit propter diuinam Petrarchae eloquentiam, ut posthabitis sua quaeque Italiae ciuitas dicendi formis, et ad viliora quaeque tractanda relegatis, quoties cum

Vade retro

Vade porro


Gradic, Stjepan (1613. — 1683.) [1670]: De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica, 3196 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - vita] [numerus verborum] [gradic-s-palmottae-vita.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.