Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Gradic, Stjepan (1613. — 1683.) [1670]: De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica, 3196 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - vita] [numerus verborum] [gradic-s-palmottae-vita.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- n29 --

cura fuit, quae hominum iudicia de operis auctore, quam de ipso opere erant futura. Itaque cum vetustiores Christiani Poetae non magni admodum spiritus viderentur, quippe in saeculo non nimis erudito versati, ad viciniores aetati nostrae animum adiecit, quorum in scriptis elegantiore stylo condita Christiana pietas elucescit. Ex his autem libros Iacobi Sanazzari de Partu Virginis , quanquam praecipua quaeque de rebus a Christo Domino gestis multo cum artificio, et summa elegantia complexos; fabulosis ethnicorum nominibus refertos videns praeteriit; commodiorem proposito suo arbitratus Christiadem Hieronymi Vidae Albensis Antistitis; quod, etsi non aeque elegans id carmen est, nec tanta poetices arte perfectum, plenius tamen illud, et vberius, et ad excitandas ad Christianam pietatem animos efficacius iudicauit. Hunc igitur sibi sequendum suscepit, quo modo Cicero in quibusdam de philosophia commentariis Platonem, contemptis religiosi interpretis legibus, sectatus est. Nec multum temporis, aut laboris in opere conficiendo consumpsit: cum tamen ad limae officium venturum est, plurimus in ea re, sibique displicens, ac plane morosus fuit; nullum enim finem faciebat recensendi, cum amicis conferendi, castigandi, mutandi; ne quid durum, aut insolens, aut exoletum, qualia fere sunt, quae primus ille ingenii feruor effundit, relinqueretur. Qua in re, super eximium ingenii decus, atque praestantiam, inusitatam quandam memoriae felicitatem homines admirabantur; cum non solum operis huius perfecti, et absoluti seriem uniuersam sine haesitatione ad verbum recitantem audirent, sed etiam inchoati et rudis, totamque suae lucubrationis veluti historiam exequentem: cum interdum verba omnia, omnesque sententias, tum quae primo in mentem venissent, tum quae deinde accedente limae mora, et labore semel, iterum, ac tertio, et deinceps placuissent, memoriter, et expedite pronunciaret: qui mos illi perpetuus in aliis etiam ingenii foetibus fuit, ad quos adeo edendos nullo scripturae

Vade retro

Vade porro


Gradic, Stjepan (1613. — 1683.) [1670]: De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica, 3196 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - vita] [numerus verborum] [gradic-s-palmottae-vita.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.