Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Gradic, Stjepan (1613. — 1683.) [1670]: De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica, 3196 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - vita] [numerus verborum] [gradic-s-palmottae-vita.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- n28 --

Quo tamen in argumento tam lubrico, et ad commouendas hominum offensiones procliui, tanta fuit lepidissimi Poetae dexteritas, ut quamuis in eo volutando orbe Musam suam assidue occupatam haberet, et incredibili sententiarum copia et varietate abundantem praestaret; nemo quisquam ab eo se laesum, aut violatum unquam doluerit. Id autem fiebat non magis ipsorum carminum innocentia, ac iocandi simplicitate, quam opinione, quae de hominis ingenio, ac moribus, incedebat; nihil enim illo candidius fuit, nihil ingenuum, ac liberale magis. Itaque, quod Poetis rarissimo usu venit, integra omnium gratia, eodemque prosperae famae tenore ad finem usque vitae perseuerauit. Sed nulli ille virtutum suarum, quae plurimae, clarissimaeque fuere, magis indulsit, nullaque tam impense delectatus est, quam intenta in Deum, et superos pietate , cuius ille assiduo et religioso cultu (si de mortali, ac homine nato ita loqui fas est) gratiam acceptis Diuinitus tot, et talibus naturae bonis retulisse videri potuit; nulla siquidem pars eius vitae a texendis vario carmine Dei, Virginisque Deiparae, ac Caelitum laudibus vacua fuit. Sed nihil actum sibi existimauit, nisi iustum aliquod opus extaret, quo se posteri hominem Christianum, et studiosum verae Religionis cultorem fuisse intelligerent: et cum diu, multumque apud se, et cum amicis deliberasset, quonam ad eam rem argumento potissimum vteretur; ipsum rerum caput petere statuit, ut historiam humanae salutis, a Christo Domino patratae, exequendam susciperet. Ac ne molew5o inuentionis constituendae labore in impetu concepto retardaretur, ad scribendi compendia primis Romanis Poetis usitata respexit; ut quomodo illi a Graecis profecissent scriptoribus, sic ipse a latinis proficeret; securus humanae gloriae, quae non perinde splendida secutura videbatur scriptorem ad alieni ingenii ductum in edendis suis operibus respicientem: quippe non suae priuatae laudis, sed Dei gloriae, et communis vtilitatis stimuli ad capessendos egregios labores pulcherrimum animum commouebant, nec tam

Vade retro

Vade porro


Gradic, Stjepan (1613. — 1683.) [1670]: De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica, 3196 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - vita] [numerus verborum] [gradic-s-palmottae-vita.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.