Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Gradic, Stjepan (1613. — 1683.) [1670]: De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica, 3196 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - vita] [numerus verborum] [gradic-s-palmottae-vita.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- n26 --

locum rei gestae et nomina personarum immutauit, et pro Scotia Воsinam posuit, pro ipso Ariodante, quia is vir fortis, et singulari constantia fingitur, ad acuendos quasi domestico exemplo ad virtutem ciues suos, adolescentem Ragusii summo loco natum induxit. Sed pietatis erga patriam nusquam illustrior, quam in eius primordiis describendis, quod argumentum executus est elegantissimo drammate, cui Paulimiro titulus est; nomine pariter, et argumento ex opere presbyteri Diocleatis petito, de Regno Slauorum: cui fabulae affinem aliam dedit, quam Zaptislauam appellauit, in gratiam scilicet veteris Epidauri, cuius locus, euersae olim vrbis non obscura vestigia ad hoc usque tempus retinens, Zaptat vocatur. Sueuiam quoque Latinam tragoediam ab Alexandro Donato Romae datam illyrico carmine interpretatus est, accepto ab auunculo, quem dixi, exemplo, in vertendo Crispo, Bernardini Stephonii tragoedia. Ne a satyrae quidem acerbitate stilum suum abstinuit: verum ad id carminis genus usurpandum omnino parcissime, et non nisi prouocatus animum induxit; honestiorem Musae suae operam futuram ratus, si in ciuibus ad virtutem accendendis potius, quam in deterrendis a vitiis occuparetur. Sed multo maximus carminum eius prouentus fuit in odis, et cantionibus, quas non modo a Ragusinis, sed etiam ceteris a Dalmatis, totaque illa vicinia ad hylariores quosque virorum foeminarumque conuentus adhiberi mos est, modisque pronunciari non exquisitis, et quibus magno aliquo artificio sit opus, sed rudibus, atque inconditis; ad quos propterea edendos uniuersi coeuntium coetus accommodari vox, et scientia queat. Quem quidem, canendi morem, sui saltatio etiam admixta est, non temere usquam alibi gentium reperias hoc tempore. Sane usurpatum veteribus Hetruscis (ut antiquiores Atheniensium a Daedalo institutos choros, aliosque eiusdem aui praeteream) decendialis illa rusticatio a Ioanne Boccacio celebrata declarat, in qua et praecinentes choragos, et caeteram

Vade retro

Vade porro


Gradic, Stjepan (1613. — 1683.) [1670]: De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica, 3196 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - vita] [numerus verborum] [gradic-s-palmottae-vita.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.