Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Gradic, Stjepan (1613. — 1683.) [1670]: De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica, 3196 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - vita] [numerus verborum] [gradic-s-palmottae-vita.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- n25 --

in ea re serii, nihil ad seueritatem , grauitatemque compositi; cuncta ad vitam hylariter, iucundeque degendam, et ad honestas voluptates persequendas, et luxus eruditi gratia comparata sunt. Praecipuumque huiusmodi coetibus scenae, ludorumque studium , et maxime eorum, quibus per statos Bacchanalium festorum dies indulgeri solet, accepto ab Italicis ciuitatibus more. Hinc magna Poetis clarescendi materies, accensis inter se ad aemulationem, quas dixi, societatibus, ut primum sibi quaeque decus oblectati in scaena, ac theatro populi tulisse dicatur. Nouis porro , nec antea spectatis fabulis gaudent; nunquam tamen Poetarum copia, effusis in eam rem iuuentutis studiis, deficiente. Sed maxime omnium illustris in hoc genere Palmottae industria fuit, maximeque admirabilis, et prope diuina infundendis carminibus felicitas: cum plerumque non amplius spatii sibi ad fabulam componendam sumeret, quam quantum personis, quas in scaenam proferebat, ad suas cuique partes memoriae consignandas opus erat; atque his plerumque non ex scripto , sed memoriter, quae mente concepisset, recitanda dictabat; cum tamen multum antea opera, multumque diligentia in meditando argumento, eiusque serie ordinanda, ac disponenda collocare soleret; adhibito auunculi, quem diximus, aliorumque grauium, et doctorum hominum consilio, imprimisque Ioannis Bonae Seraphini filii, multarum artium, et consumati iudicii viri. Plurima autem ingenii eius in hoc genere carminis monumenta extant ab amicis studiose descripta, quorum insigniora quaeque commemorare non alienum ab instituti operis proposito fuerit. Accessus Aeneae ad Anchisem parentem, a Marone desumptus: Atalanta ab Hipomene ope aurei mali in cursu superata: Achilles inter puellas apud Lycomedem ab Vlisse deprehensus: Oedipus Tyrannus, ex Sophocle: Raptus Helenae, ex duabus Ouidii epistolis eleganter descriptus; omnibus fere sententiis, quae ibi a scribentibus proferuntur, inter plures fabulae personas magno cum artificio distributis. Sic Ariodantem ex libro v. Orlandi furiosi petitum, et Rinaldum ab Armidae praestigiosis amoribus ereptum ex xvi. Torquati Tassi Poematis contexuit; quanquam ex priore argumento

Vade retro

Vade porro


Gradic, Stjepan (1613. — 1683.) [1670]: De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica, 3196 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - vita] [numerus verborum] [gradic-s-palmottae-vita.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.