Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Gradic, Stjepan (1613. — 1683.) [1670]: De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica, 3196 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - vita] [numerus verborum] [gradic-s-palmottae-vita.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- n24 --

et obseruauit; namque una cum filiis eius consobrinis, et aequalibus suis de rudimentis litterarum , de praeceptis eloquentiae, de rerum natura, de vitae officiis, deque omni reliqua philosophia graviter, et copiose disputantem assidue audiebat. Eodem auctore iuris prudentiam quoque nonnulla ex parte gustauit, maxime quae ad cognitionem patrii moris, forique, et iudiciorum valeret. Sed praecipue illo duce, et quasi monstratore usus est ferentis ad veram Poetices gloriam uiae. Et haec Palmottae quasi domestica institutio fuit; namque ad humanitatem, et caeteras ingenuas artes doctores ex professo habuit Camillum Gorium Senensem; et Ignatium Tudisium consanguineum suum Societatis Iesu Sacerdotes, viros non minus vitae sanctitate, quam litterarum laude praestantes, quorum in ludo, nobilium adolescentulorum frequentia eximie in Ciuitate florente, latinis litteris est eruditus: celeriterque ad summum eloquentiae decus euasit, cuius illustria documenta quottidie ab illo prodibant, omnis generis, omnisque argumenti carminibus consignata, quibus nihil sublimius fuit, nihil elegantius, quodque ad veterum poetarum copiam, et maiestatem propius accederet. Sed cum Latinae poeseos laudem claris cerneret veteris, nostraeque memoriae scriptoribus occupatam, satisque intelligeret, nullam mediocribus poetis in re litteraria gratiam esse; liberiorem exercenda industria, et proferendi ingenii campum delegit, illyricas camoenas: accensus gloria nobilis in Ciuitate Poetae Ioannis Gundulae Francisci filii, consobrini sui; cuius ingenium per ea tempora magno cum ciuium, exterorumque plausu in edendis elegantibus fabulis, et nobilitando Ragusino theatro versabatur, famaque iam inclytum erat edito illustri poemate de Vladislai Рolonоrum Principis rebus in bello Turcico gestis. Vetus Ragusinorum mos est, ut cum suae quisque aetatis, suique ordinis hominibus conuersetur, ac uiuat: ac iam inde a pueritia distincti quasi in manipulos greges prodeunt, quos ipsi societates appellant. Hi certis inter se legibus conueniunt, et magistratus annuos, aut menstruos creant, praemiisque erga obsequentes, et poenis aduersus contumaces vtuntur, caeteramque ciuitatis recte institutae imaginem referunt: nihil tamen

Vade retro

Vade porro


Gradic, Stjepan (1613. — 1683.) [1670]: De vita, ingenio, et studiis Junii Palmottae, versio electronica, 3196 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - vita] [numerus verborum] [gradic-s-palmottae-vita.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.