Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Palmotic, Junije (1607.-1657.) [1645]: Carmina Latina, versio electronica, 6731 verborum, versus 1094, ed. Milivoj Srepel [genus: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - epicedion] [numerus verborum] [palmotic-j-carm.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

-- 27 --


Barbariem nullas Ragusae imponere leges;
310 Quamuis haeu nostros extra saeuissima fines
Infandum imphijs immanibus omnia poene
Regna Lyburnorum, belloque potentia quondam
Dalmatiae anguineis infecerit arua uenenis,
Nostra fides immota manet, semperque manebit,
315 Dum Sol aetherium radijs lustrabit Olympum,
Et stabilis medio pondebit(!) in aere tellus;
Hac duce Bistonios non formidabimus angues,
nec male uicini rabiem morsusque Leonis.
Innocuos superum seruat Pater, inuida contra
320 Cum toto Phlaegetonte furens coniuret Erynnis,
Et uomat in trepidis delusas mentibus iras.
Sume animos, Ragusa, mares, sunt martia nobis
Pectora, Romuleae genus alto a sanguine gentis :
Quod si nulla foret, uerax quae fama per orbem
325 Moenia fert Latijs Epidauri habitata colonis,
Cuius ab antiquis tua tecta stetere ruinis,
Vno Romanam Gradio te ciue probares;
Tanta uiri uiguit generoso in pectore uirtus.
Hanc ubi Picena sacrae ditionis in Vrbe
330 Moribus exacuit doctis, animique decoras
Auxit opes, placidum Zephiro regnante per aequor
Vndosum conscendit iter, Patriaeque petenti
Redditur incolumis, caraque potitur arena
Omnibus exceptus uotis plausuque suorum.
335 Ac ueluti Graiae Plato lux inclyta gentis
Innumeros postquam moresque habitusque locorum
Vidisset, laetae spolijs uirtutis opimus
Optatum Patriae tandem se reddidit Vrbi
Aucturus longis partas sudoribus artes,
340 Sic tu facundas pretioso in pectore merces,
Docte, ferens, Michael, Ragusae moenia postquam
Ingrederis, caras passus non amplius arces
Ingenio caruisse tuo, uirtute paratas
Diuitias aperis, laudumque incensus amore
345 Nunc Vrbi curam donas, nunc otia Phoebo.
Ipsa tuos cernens uiuendi Patria mores,
Nec te corrumpi uitijs iuuenilibus, alma
Sed uirtute regi, beneolentis conscia uitae
Dat regere Imperio uarias loca subdita gentes,
350 Scilicet ut iuuenis populo dare iura minori
Assuescas, annis quum te melioribus aetas
Firmarit natura uirum, suprema daturus
Imperia et meritis Vrbem recturus habenis:
Sic nondum ualidis miles benesuetus in armis
355 Induit intrepidos primo sub Marte labores
Militiaeque modos ediscit et ardua tractat

Vade retro

Vade porro


Palmotic, Junije (1607.-1657.) [1645]: Carmina Latina, versio electronica, 6731 verborum, versus 1094, ed. Milivoj Srepel [genus: poesis - ode; poesis - carmen; poesis - epicedion] [numerus verborum] [palmotic-j-carm.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.