Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Levakovic, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639]: Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica, Verborum 6550, ed. Sime Demo [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [levakov-r-epist.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
modo apud Sacratissimam Maiestatem, ne uidelicet Ualachis Episcopus daretur; sed ubi ego suffraganeatum expediuero, mihi conuersionis illorum negotium committeretur, ablegato interea Grabrilo Callogero ad Montem Sanctum in Macedoniam, uel alio, praetextu studiorum. Uidebims quid efficiet, si tamen efficiet: nam si uera fama est, haud dubio Caesarea Maiestas curabit potius Suecum propellere Morauiam uastantem et ad suburbia Uiennae procurrentem, quam Ualachorum Episcopatum examinare. Caeterum, quod Synodum publicauerit, optime fecit. Nam legitime fecit tamquam legitimus et confirmatus Ecclesiae Zagrabiensis Pastor. Bullas mittam uel per postam, uel per Dominum Krisanich, qui se breui itineri accingit. Quarum expeditionem post alia hoc quoque protraxit, quod formula excipiendi Iuramenti mutari debebat, secundum quod Dominatio Uestra Reuerendissima mihi commiserat uerbo et litteris, atque propterea Pontifici supplicatum fuit, dignaretur alicui ex nominatis de Reuerendis Dominis Canonicis eiusdem exceptionem committere. Sequenti hebdomada spero me easdem infallibiliter habiturum, quoniam sic Datario Eminentissimus Barberinus hesterna die me praesente iussit.
Quod Romae moram traham, non est ut aliud dicam, praeter id quod uerum est. Obedientia facit. Religiosus ego illius ordinis, qui speciali modo pedibus Sacrosanctae Romanae Ecclesiae subiacet. Numquid ergo uocationis
Negotium interea suffraganeatus pendet tum propter illa, quorum exitum Uienna praestolamur, tum etiam propter absentiam
Levakovic, Rafael (o. 1597 - o. 1650) [1639]: Ad Benedictum Uinkouich episcopum epistulae XI, versio electronica, Verborum 6550, ed. Sime Demo [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [levakov-r-epist.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.